Charter: Documents of Early England Data Set 00910166
Signature: 00910166
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1178-00-00], OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
166. Confirmatio Willelmi de Cheinedut et Helewise uxoris eius de terra Oxenefordie. [1178] (Restitution, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: William de Cheindut, Helewise, William's wife Receivers: Eynsham AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910166
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910166
x
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus Cheinedut et Helewisa uxor mea reddidimus deo et sancte Marie et ecclesie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus totam terram de Oxenefordia quam Rogerus de Oili michi dedit cum prenominata uxore mea in mariagium scilicet totam terram quam ipse Rogerus in Oxenefordia habuit cum prato de Bulestacha et duabus insulis cum omnibus pertinentiis suis quam predicti monachi prius possederunt ex donatione Rogerii aui scilicet predicte Helewise uxoris mee solidam et quietam de nobis et heredibus nostris in perpetuum Hoc fecimus pro salute animarum nostrarum et quia in eo sciuimus rectum eorum et pro triginta marcis et decem aureis quos abbas et monachi nobis dederunt Hoc etiam iurauimus et super altare posuimus quod nos nec heredes nostri nunquam inde aliquid reclamabimus Hec autem omnia facta sunt et recognita et concessa coram iusticiis domini regis ad scaccarium apud Westmonasterium scilicet coram Ricardo de Luci et Galfrido episcopo Eliensi et Iohanne episcopo Norwicensi et Willelmo Basset et postea apud Oxenefordiam coram iusticiis errantibus scilicet Rogero filio Reinfr[edi] et Roberto Mantel et Radulfo filio Stephani et Willelmo fratre eius His testibus Waleramno de Cricchelada magistro aedwardo Rogero de Oili Roberto de Witefelde
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Comment
Date: Note- Stubbs (Introductions, p. 134) assigns to this year the four itinerant justices mentioned in this charteCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910166
Editions:
- Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Places
- OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Restitution
Documents of Early England Data Set 00910166, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00910166/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success