Charter: Documents of Early England Data Set 00910250
Signature: 00910250
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1247-06-00]
250. Welde. Carta Willelmi de Dyua. [June 1247]. (Grant, ) Givers: William de Dyna Receivers: Eynsham AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910250
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910250
x
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Dyua dedi [etc] deo et beate Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram liberam et perpetuam elemosinam unam uirgatam terre cum omnibus pertinenciis suis in Wealde illam scilicet quam Ricardus Rouland aliquando de me tenuit in eadem uilla habend et tenend sibi et successoribus suis libere et quiete bene et in pace in uiis in semitis in planis in pasturis in pascuis et in omnibus aliis asiamentis in perpetuum Pro hac autem donacione concessione et presentis carte mee confirmatione remiserunt michi et heredibus meis predicti monachi de Egnesham communam pasture sue in bosco meo de Dukelintona tunc incluso uersus le Norhte et omnia assarta ipsius bosci tunc tempore assartata ita tamen quod nec ego Willelmus nec aliquis heredum meorum aliquid de dicto bosco forinseco sine assensu et uoluntate predictorum monachorum includere uel assartire de cetero poterimus Concedo etiam [et] confirmo pro me et heredibus meis predictis monachis de Egnesham et hominibus eorum de Wealde et de Stodfold tunc tempore h[ab]itis liberum introitum et exitum et uiam sufficientem ad communam pasture sue in bosco meo tunc tempore non incluso et in omnibus assartis meis post blada assportata ad omnimoda aueria sua per seruicium consuetum per annum scilicet pro porco superannato unum denarium pro porco dimidii anni unum obolum et pro quolibet alio auerio unam aucam preter equos et pullos et iumenta et quod nullus eis aliquam molestiam super hoc faciat et ego Willelmus et heredes mei predictam uirgatam terre cum omnibus pertinentiis suis [etc] In cuius [etc] Hiis testibus domino Rogero de Turkeby et domino Gilberto de Prestona magistro Sym[one] de Waltona domino Iohanne de Chobeam tunc iusticiariis itinerantibus et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Comment
Date: Note- The four judges itinerant, who witness this deed, were at Oxford in June, 1247- (see Cartulary of St. Frideswide, I. 114).Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910250
Editions:
- Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00910250, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00910250/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success