Charter: Documents of Early England Data Set 00910590
Signature: 00910590
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1179-07-17, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
590. July 17, 1179. (Final Concord, ) Givers: Waler de Chauz Receivers: Radulf de ChieniSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910590
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910590
x
Hec est finalis concordia facta apud Oxinefordiam in curia domini regis anno uicesimo quinto regni Henrici regis secundi coram iustitiis domini regis quinto die ante festum sancte Marie Magdalene coram Ranulfo de Glanuile Iohanne Cumin et Hugone de Gaherst et Willelmo de Bendenges et Alano de Furnels iustitiis domini regis qui tunc aderant per licentiam earundem iusticiarum inter Walterum de Chauz et Radulfum de Cheinei de terra de Wealde et de Estona cum omnibus pertinentiis de feudo et terra Walteri de Chauz quas predictus Radulfus calumpniatus est uersus prefatum Walterum de Chauz et unde duellum fuit wagiatum in curia domini regis scilicet quod prenominatus Walterus recognouit rectum sepenominati Radulfi de Cheinei et reddidit ei plenarie predictas terras sine aliquo retinemento tenend de se et heredibus suis sibi et heredibus suis reddendo xv solidos annuatim pro omni seruitio ad duos terminos uidelicet vii solidos et vi denarios ad Pascha et vii solidos et vi denarios ad festum sancti Michaelis et sic singulis annis Et si dominus feudi exigerit aliquod seruitium de supradictis terris predictus Walterus et heredes eius debent aquietare eos de alio feudo suo scilicet de Hamstede et de Bensentune et Radulfus de Cheinei deuenit homo predicti Walteri et heredis sui Et pro hac conuentione Radulfus dedit v marcas Waltero et heredi suo v marcas et illas terras debet Walterus et heredes eius warantizare Radulfo de Cheinei et heredibus suis contra omnes homines sicut homini suo
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Comment
Date: Regnal FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910590
Editions:
- Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Places
- OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00910590, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00910590/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success