useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00920433
Signature: 00920433
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1289-09-29 - 1290-09-29
Original Designation- no. 433 (p. 230-31). Peter de Middeltone grants a lease to Henry de Berwyke. (Agreement, Lease, OXFORD ST. GILES, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Peter Middleton Receivers: Henry de Berwyke (Magister)
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00920433
 
x
Hec est conuencio facta inter Petrum de Middeltone ex una parte et magistrum Henricum de Berwyke ex altera uidelicet quod dictus Petrus tradidit concessit et ad firmam dimisit predicto magistro Henrico unum mesuagium cum omnibus suis pertinenciis a festo beati Michaelis anno regni regis Edwardi septimodecimo usque ad finem decem annorum proximo sequencium et plenarie completorum quod autem mesuagium situm est inter mesuagium Rogeri Hering a parte boriali et mesuagium quod quondam fuit Iohannis de Cumtone a parte australi in parochia sancti Egidii in suburbio Oxonie habend et tenend dictum mesuagium cum omnibus suis pertinenciis predicto magistro Henrico uel suis assignatis et cuicumque uel quibuscumque illud assignare uoluerit usque ad terminum decem annorum prenominatorum et contra omnes warantizabunt acquietabunt et secure defendent et suis propriis sumptibus et expensis sufficienter sustentabunt et sicut decet emendabunt Pro hac autem traditione concessione et dimissione predictus magister Henricus dedit predicto Petro quamdam summam pecunie bone et legalis monete De qua pecunie summa dictus Petrus seipsum vocat pacatum totaliter et expresse pro toto tempore decem annorum predictorum Si autem dictus Petrus et heredes sui uel sui assignati in reparacione dicti mesuagii uel aliqua eius parte sive in constructione necessaria de nouo facienda quod absint [sic] defecerint uel eorum aliquis defecerit cuius occasione dictus magister Henricus aliquod dampnum incurrerit uel sumptus et expensas fecerit quod dictus magister Henricus ultra dictum terminum decem annorum predictorum dictum mesuagium retineat quousque tam de dampnis suis quam expensis sibi uel suis assignatis in omnibus hiis satisfiat ad plenum In cuius rei testimonium partes predicte presenti scripto ad modum cyrographi confecto alternatim sigilla sua apposuerunt hiis testibus Nicholao Aurifabro tunc maiore Oxonie Thoma de Sowy et Ricardo le Spicer tunc ballivis eiusdem ville Henrico Ewyn Iohanne Culuert Philippo de Ew Iohanne de Ew Waltero Bost Roberto de Brackele Iohanne de Eynesham Iohanne de Radford Ricardo de Westmonasterio et aliis
Source Fulltext: Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.

Comment

Date: Mich. 1289- Mich. 1290. A.D. Feast
Editions
  • Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.
Places
  • OXFORD ST. GILES, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Agreement
      • Lease
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.