Charter: Documents of Early England Data Set 00920564
Signature: 00920564
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1282-08-22
Original Designation- no. 564 (p. 277-79). The Statutes of Dervorgulla. (Ordinatio, ) Givers: Dervorguilla Balliol Receivers: Oxford - Balliol CollegeSource Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00920564
x
Deruorgulla de Galwedia domina de Balliolo dilectis in Cristo fratri Hugoni de Hertilpoll[] et magistro Willelmo de Menyl salutem in domino sempiternam Utilitati filiorum et scolarium nostrorum Oxonie commorancium affectu materno prouidere cupientes omnia inferius annotata uolumus mandamus et precipimus ab eis inuiolabiliter obseruari Ad honorem igitur domini nostri Ihesu Cristi et gloriose matris sue Marie necnon et sanctorum omnium in primis uolumus et ordinamus quod scolares nostri omnes et singuli teneantur diebus dominicis et festis principalioribus diuino interesse offitio necnon et sermonibus seu predicationibus in eisdem festis et diebus nisi contingat aliquem ex eis impediri propter urgentem necessitatem uel euidentem utilitatem ceteris uero diebus diligenter scolas excerceant et studio intendant secundum statuta Uniuersitatis Oxonie et secundum formam inferius annotatam Ordinamus eciam quod scolares nostri teneantur nostris procuratoribus obedire in omnibus que ex nostra ordinacione concessione commissione ad eorum regimen et utilitatem pertinere noscuntur Item uolumus quod scolares nostri ex semetipsis eligant unum principalem cui ceteri omnes humiliter obediant in hiis que officium principalis contingunt secundum statuta et consuetudines inter ipsos usitatas et approbatas Predictus autem principalis postquam legitime fuerit electus nostris procuratoribus presentetur nec aliquid de suo officio excerceat antequam ab eis auctoritate nostra in prefato officio fuerit institutus Ceterum statuimus quod scolares nostri procurent tres missas celebrari singulis annis sollempniter pro anima dilecti mariti nostri domini I de Balliolo et pro animabus predecessorum nostrorum omniumque fidelium defunctorum necnon et pro nostra salute et incolumitate ita quod prima missa celebretur in prima epdomada aduentus domini et secunda in epdomada septuagesime et tercia in prima epdomada post octauas Pasche et fiant predicte misse de sancto spiritu uel de beata uirgine uel pro defunctis secundum disposicionem procuratorum Singulis eciam diebus tam in prandio quam in cena dicant benediccionem antequam commedant et post refeccionem gracias agant et orent specialiter pro anima dilecti mariti nostri superius nominati et pro animabus omnium predecessorum nostrorum necnon et liberorum defunctorum pro incolumitate etiam nostra et liberorum ceterorumque amicorum nostrorum uiuorum necnon et pro nostris procuratoribus secundum formam antiquitus usitatam Et ut melius prouideatur sustentacioni pauperum ad quorum utilitatem intendimus laborare uolumus quod diciores in societate scolarium nostrorum ita temperate studeant uiuere ut pauperiores nullo modo grauentur propter expensas onerosas Et si contingat totam communitatem scolarium nostrorum in expensis communibus aliqua septimana excedere porcionem a nobis eis impensam uolumus et precipimus districte quod ad solucionem illarum expensarum excedentium nichil omnino recipiatur ultra unum denarium in una septimana ab eis qui secundum discrecionem et arbitrium procuratorum nostrorum iudicantur impotentes uel insufficientes ad totalem illarum expensarum solucionem faciendam si equalis porcio deberet ab omnibus sociis exhiberi Predicta tamen nolumus extendi ad magnam uacacionem que durat a translatione beati Thorne martiris usque ad festum beati Luce nec eciam ad septimanas illas in quibus occurrunt festa Natiuitatis dominice Circumcisionis Epiphanie Pasche et Pentecostes nec in aliis casibus in quibus procuratores nostri iudicauerint illud omittendum Uolumus eciam procuratores nostros diligentem habere examinacionem super prefata scolarium nostrorum impotencia et quod scolares ipsi ad procuratores nostros accedant cum omni confidencia pro ipsorum necessitate intimanda Et si contingat aliquem uel aliquos de scolaribus nostris contra ordinacionem istam murmurare aut occasione istius ordinacionis pauperiores uerbo uel signo aliquo prouocare uolumus quod scolares nostri teneantur sub iuramento nobis prestito nomina taliter murmurantium aut prouocantium nostris procuratoribus reuelare qui quidem procuratores habita super hoc sufficienti probacione auctoritate presencium sine spe redeundi ipsum uel ipsos eiciant indilate Statuimus etiam quod scolares nostri communiter loquantur Latinum et qui passim contrafecerit a principali corripiatur et si bis uel ter correptus se non emendauerit a communione mense separetur per se commedens et ultimo omnium seruiatur Et si incorrigibilis manserit per epdomadam a procuratoribus nostris eiciatur Uolumus eciam quod qualibet altera epdomada inter scolares nostros in eorum domo disputetur unum sophisma et determinetur et hoc fiat circulariter ita ut sophiste opponant et respondeant et qui in scolis determinauerint determinent Si uero aliquis sophista ita prouectus fuerit quod merito possit in breui in scolis determinare tunc ei dicatur a principali quod prius determinet domi inter socios suos In fine eciam cuiuslibet disputacionis prefigat principalis diem disputacionis sequentis et disputacionem regat et garrulos cohibeat et assignet sophisma proximo disputandum opponentem respondentem et determinatorem ut sibi melius ualeant prouidere Consimili modo fiat qualibet altera epdomada de questione Precipimus eciam scolaribus nostris firmiter iniungentes ut portitorium quod eis pro anima dilecti mariti nostri concessimus diligenter custodiant nec aliquo modo permittant illud impignorari uel quocumque titulo alienari Habeant etiam scolares nostri unum pauperem scolarem per procuratores nostros assignatum cui singulis diebus reliquias mense sue teneantur erogare nisi procuratores nostri illud decreuerint omittendum Ut autem omnia et singula predicta a nostris scolaribus tempore procuratorum quorumcumque inuiolabiliter obseruentur presens scriptum sigilli nostri munimine roborauimus Dat[] apud Botel in octauis Assumpcionis gloriose uirginis Marie anno gracie mcc octogesimo secundo
Source Fulltext: Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.
Comment
Date: August 22, 1282. A.D. FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00920564
Editions:
- Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.
Keywords
- General:
- Ordinatio
Documents of Early England Data Set 00920564, in: Monasterium.net, URL </mom/DEEDS/00920564/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success