Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 111, S. 186
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 111, S. 186
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 111, S. 186
In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus divina favente clementia Roma- norum imperator augustus. Ad perhennem nobis salutem profuturum esse speramus et credimus, si ea que circa ecclesias dei a patribus nostris ordinata sunt et stabilita, nos quoque ipsorum exempla sequentes confirmare studeamus et conservare. Eapropter cog- noscant indubitanter imperii nostri fideles tam futuri quam presentes, qualiter karissimus pater noster, felicis memorie dux Suevormn Fridericus, Monasteriense cenobium in archi- episcopatu Moguntino constructum, ab onini iure et inquietatione omnium advocatorum eripuit et liberavit, et ad hoc laborem suum feliciter adhibuit, quod super illud cenobium et super omnia boiia eius ipse solus dum viveret advocaciam haberet, et post ipsum eius heres qui proximior ei succederet. Cuius nos vestigiis inherentes, utpote qui hereditate smnus proximiores, predicti loci advocaciam et gubernacionem nobis solis asscribimus et nostre solummodo potestati vendicamus, nulli prorsus advocato vel subvocato" eundem locum vel eius bona committere volentes, nisi illi quem abbas Marquardus, qui nuuc preest, habere voluerit, et quamdiu ei placuerit. Post nostrum quoque decessum, idem cenobium nulli conservandum relinquimus, nisi ei qui in nostro sanguine nobis heres proximior erit, ita tamen quod noster heres nulli umquam eiusdem loci advocaciam committat, nisi quem pre- dictus abbas voluerit et eius successores. Quod ut verius credatur, et ab omnibus firmius observetur, presentem paginam inde conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussjmus, adhibitis ydoneis testibus quorum nomina hec sunt:
Grero Halverstatensis episcopus, Conradus Wonnatiensis episcopus, Marquardus Ful- densis abbas, Cunradus palatinus comes Reni, Fredericus dux Suevorum, comes Emecho de Liningen, comes Symon de Sarbrugga, Ulricus de Hurningin, Walterus de Husin, Wer- nerus de Bolandia et alii quaiu plures.
Signum domni Friderici Romanorum imperatoris invictissiini. (M.) Ego Cristanus cancellarius vice Conradi Moguntini arehiepiscppi et archicancel- larii recognovi.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis in.c.lx. tercio, indiccione undecima, regnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius xi., imperii vero viii. Datum apud Fraukinvorth, iii. uon. augusti.
Aus transsumpt kiinig Rudolfs d. d. 1274 iuli 8 zu Darnistadt.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 111, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/05570e65-3d69-4de8-aebe-d43e8eb6ff05/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success