Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 910, S. 741
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 910, S. 741
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 910, S. 741
Nos Hugo miseratione divina Ostiensis et Velletrensis episcopus, apostolice sedis legatus, considerantes statum civitatis Placentie et ad ipsius pacem et tranquillitateni effi- caciter intendentes, ut omnis materia scandaloruin et seditionis occasio abscidatur, aucto- ritate legationis, qua fungimur, cassamus et irritamus atque pronunciamus de cetero non teuere societates militum et populi Placentie seu confederationes, quocumque nomine cen- seantur, absolventes, iranio denuntiantes potius non teneri universos homines ipsarum so- cietatum aliquibus iuramentis, quibus occasione ipsarum societatum se illicite hactenus astrixerunt. Precipimus quoque vobis ambaxatoribus et procuratoribus militie et populi et per vos communitatibus et universis earundeni societatum auctoritate legationis, qua fun gimur, et ex debito nobis prestiti iuramenti, quatinus nullam societatem de cetero de novo contrabatís vel contractam servetis, et vos milites consulibus et vos populares Guilielmo de Andito potestad vel rectori, quem elegistis, vel alicui rectori alii novo de cetero non obediatis et nullatenus intendatis, nec de cetero aliquem in potestatem, cónsules vel rec tores seu procuratores vel adiutores ullatenus assumatis, denunciantes vos non teneri ali quibus iuramentis, quibus vos obligastis illicite occasione omnium predictorum; nec extra civitatem vestrain cum aliquibus societatem vel federationein aliquam faciatis. Preterea precipimus omnibus notariis et aliis hominibus Placentie ex debito nobis prestiti iuramenti, quatinus omnia instrumenta seu schedulas vel scripturas quaslibet societatum Placentie vel confederationum infra triduum post huius publicationem edicti in manibus episcopi et potestatis Placentie assignent; et illa comburi precipimus et mandamus publice coram ho minibus civitatis. Insuper ex parte dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolo- rum eius excommunicamus et anathemazamus universos homines Placentie, qui de cetero aliquam societatem de novo contraxerint vel in contractis permanserint aut regimen alicuius societatis receperint vel instrumenta societatum non assignaverint, sicut superius est scrip tum. Preterea pronunciamus, laudamus atque precipimus, ut rustici et cortisii Placentini districtus collectas et alia servida prestent communi Placentie, sicut facient generaliter cives Placentie, et ab omnibus aliis oneribus, exactionibus et gravaminibus communis Pla centie de cetero sint immunes, salvo omni iure dominorum principaliuin eorundem; preci- pientes universis hominibus Placentinis ex debito nobis prestiti iuramenti, ut prescripta omnia inviolabiliter debeant observare. �?е�? autem omnia ordinainus atque precipimus salvis omnibus aliis mandatis nostris, plenam nobis potestatem reservantes ordinandi, pre- eipiendi, mutandi et interpretanda prout viderimus expediré. — Predictus autem dominus legatus preeepit michi infrascripto Lantelmo, ut de predictis omnibus plura conficerem in strumenta.
Interfuerunt testes domini Enricus Mediolanensis archiepiscopus, Fulco Papiensis, Guilielmus Cumanus, Nicholaus Reginus, Vicedominus Placentinus, Hugo Vercellensis, Oldebertus Novariensis, Iohannes Pergamensis episcopi et Petrus marchio de Ponzoño et multi alii.
Acta sunt hec in palatio domini episcopi Novariensis, anno nativitatis domini
662 REIGHSSACHEN. 1221 SEPT. 28.
millesinio ducentésimo vigésimo primo, indictione попа, die martis, quarto kalendas octobris.
Ego Lantelnius Papiensis iniperiali auetoritate notarius his omnibus interfui et hanc cartulam inde iussu domini legati scripsi.
Millesimo ducentésimo vigésimo primo, indictione decima, die iovis, quinto kalendas novembris, in districtu Bononiensi ad locum ubi dicitur Plauurium, coram domiuis Nicoiao episcopo Regino, Henrico Mantue episcopo, magistro Rainaldo, Ugoliuo de Albicis, Iacobo de Paula, Lantelmo Ferrario de Papia et multis aliis, dominus Hugo Hostiensis et Velle- trensis episcopus apostolice sedis legatus precepit miclii Gerardo de Raimundo notario, ut ex originali hoc sumerem exemplum, quod similiter foret autenticum, et ilhid idem au- tenticarein et publicarem.
Ego idem Gerardus de Raimundo notarius huic precepto interfui et hoc exemplum ex originali suinpsi et mandato predicti domini legati hoc idem autenticavi et exemplavi atque publicavi.
Winkelmann nach abschr. Cereda's aus dem archive zu Cremona, С. 93 nr. 7.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 910, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/082fadfd-9683-43b7-9b80-5cb34e7d9440/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success