Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 72, S. 149
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 72, S. 149
C. In nomine sanetae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente dementia quartus Romanorum imperator augustus. Non magnum est carnalia nostra meteré his, qui nobis spiritualia non cessant seminare. Oportet enim nos qui sumus carnales, quique sol- Hcitudinibus huius mundi inservimus, spiritualium virorum orationibus commendare, preci- pue his quos ¡| omnibus relictis soli Christo Iesu cernimus vacare, per quos cum spirituales sustentationes accipimus, mérito eis carnales consolationes de quacumque re petierint re- pendimus. Igitur in monasterio sánete dei genitricis et virginis |[ Marie et sancti Meginradi, Mauricii quoque sociorumque eius, quod Solitarium vocatur, theutonice Einsidelen, fratres habitantes nos adierunt, qui quidem non de nostris aliqua meteré, sed aliorum messe col lecta nostro patrocinio obtinere petièrunt; videlicet ut consolationes, quas de midtis sive in prediis sive in aliis quibuscunque mundi substantig specigbus vel acceperant vel accepturi sunt, nostri cyrografi testimonio perpetua libértate possideant. Quorum petitionem quia iusta vide- batur fieri adiudicavimus. Iustum est enim, ut qui á carnalibus seggregati sunt, a carnalibus non iudicentur, nain et nomen eorum et habitatio singulares eos 'insunuat. Ergo astipulatione presentium regni principum, videlicet archiepiscoporiun : Alberti Maguntini archiepiscopi, Bru- nonisTreverensis archiepiscopi, Cuonradi Salceburgensis archiepiscopi; episcoporiun: Burc- hardi Monasteriensis episcopi, Brunonis Spirensis episcopi, Cunonis Strazburgensis episcopi, AJberonis Metensis episcopi, Richardi Virdunensis episcopi, Ebrehardi Eistetensis episcopi, ölrici Constantiensis episcopi, Rôdolfi Basiliensis episcopi; Frederici ducis, Herimanni marchionis; comitum quoque: Godefridi de Caloen*, Frederici de Zulra ceterorumque fide- lium nostrorum, predictis monachis de Einsidelen libertatein petitam tradimus, traditam affirmamus, scilicet ut nullus successorum nostrorum de aliqua substantia eorum possessa vel possidenda, prediis datis vel dandis, cellis constructis vel construendis se intromittat, nisi forte quod absit aliqua in illos raptorum insania surexerit, adversus quos rogamus ut insurgat, quos trucidet et eradicet. ' Cum vero abbatem constituendum tempus poposcerit, non quilibet regis aut imperatoris potestate eis preponatur, sed quem fratrum electio ido- neum iudicaverit, regis tarn petitione quam constitutione huius Hominis honus subiré coga- tur. Cetera vero omnia ad neminem nisi ad abbatis nutum respectum habeant et fratrum. Huius libertatis memoriale hanc paginam scribi iussimus, quam ut infra videtur propria manu nostra corroboratam et sigilli nostri impressione insignitam omnis generationis tarn future quam presentís noticie relinquimus.
Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris augustissimi (M.). Albertus Maguntinus archiepiscopus et archicancellarius recognovit. (S.) Data vi.1 non. oct., indictione iiii., anno dominice incarnationis millesimo cxi., régnante
12 HEINRICH V- 1111 OCT. 2..
Heinrico quinto rege Ronianorum anno vi, imperante primo. Actum est Argentine. In Christo feliciter. Amen.
Aus dem orig. zu Einsiedeln. Siegel erhalten. — Gedr. Hartmann Ann. Hercmi 171. (Rey- mann) Doc. arch. Einsidl. 2, 35. — Reg. imp. nr. 2012. Stumpf nr. 3076. — 1 Dr. vii.; doch scheint der sich auch im orig. findende Ietzte strich ein zu gross gerathener punkt zu sein.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 72, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/09c7796f-f36d-4aad-9b6b-cab225ee2a4d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success