Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1025, S. 854
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1025, S. 854
Fridericus dei gratia Romanorum rex, semper augustus et rex Sicilie. Dilectis fide- libus suis, nobili viro Bernardo de Comazano potestati totique strenue militie et populo Oremonensi, gratiam suain et bonani voluntatem. Inter alia desiderabilia cordis nostri nichil in hoc seculo post dei obsequium gratius affectamus, quam vobis grata beneficiomin vicissitudine respondere, qui pro nostri honore nominis promovendo sollicitudines et an- gustias, labores et expensas proferre nullatenus dubitastis. Vos enim estis, sicut dominus suis ait discipulis, qui nobiscum in nostris tentationibus permansistis et ideo vos veri amici nostri estis, quia, quecumque vobis mandavimus, semper obedire parati fuistis, existentes de illorum numero fidelium amicoruni, quos sapientissimus Salomon commemorat dicens: Amico fideli nulla est comparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bo- nitatem fidei illius. Quomodo ergo tam grata que exhibuistis obsequia, tam accepta que nostre maiestati servitia prestitistis, a nostra possint regali memoria removeri, cum omnia pro nobis relinqueutes nostram sequi feceritis maiestatem? Volentes de adventu nostre tamquam cum fidelibus et secretariis nostris ac statu et honore iinperii consilium et trac- tatum habere, discretibni vestre sub pena fidelitatis iniungimus, ut ambaxatores vestros de melioribus et sapientioribus civitatis Cremone ad nos sine dilatione qualibet trans- mittatis, iustruentes taliter et cominunis et potestatis vestre consilio sic suffultos, quod nobis de secretis nostris vioe omnium et pro omnibus consulant et ad singula et speciahter super facto Lombardie nobis plene valeant respondere, iu quo sic de vobis confidimus, quod procedere nolumus nec proponiinus sine vestro consilio speciali. Quia igitur super hoc et super aliis negotiis nostriset imperii magistrum Nicolaum domini pape subdiaconum et Cremonensem canonicum et magistrum B. Aquensem archidiaconum, dilectos capellano- et familiares nostros, specialiter destinamus, volumus et devotioni vestre mandamns, qua- tenus quiequid ex parte nostra vobis dixerint, tamquam persone nostre credatis indubitanter.
Datuin .... kalendas octobris, indictione septima.
Winkelmann nach abschr. Cereda's aus dem archive zu Cremona, Codex max. A. nr- 165. — Der ort ist unsicher wegen der lucke der datirung; ende september war der kaiser in Augsburg. fniher in Ulm. — Nicolaus war oct. 30 zu Cremona; vgl. nr. 939.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1025, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/12ed868c-7090-4f31-b4f8-d1f718f80c18/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success