Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1072, S. 894
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1072, S. 894
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1072, S. 894
In nomine domini dei aeterni. Berengarius et Aldebertus divina favente elementia reges. Si iustis petitionibus nostrorum fidelium aures nostre pietatis inclinamus, ad statum regni nostri pertinere nequaquani ambigimus. Idcirco omnium fidelium sanctae dei eccle- siae nostrorumque, praesentium scilicet et futurorum, universitas noverit, qualiter intuitu ac petitione Lauzonis nostri dilecti fidelis per huius nostri precepti paginam, sicut iuste ac legaliter possumus, concedimus et donamus Raimbaldo nostro fideli cortem unam, quae vocatur Lovadena, iacentem in comitatu Tarvisino, non longe a flumine quod nuncupatur Piave. Praedictam autem cortem Lovadenam iam nominato Raimbaldo, nostro dilecto fideli, ex iure nostri regni pertinentem concedimus et donamus et de nostro iure et dominio in eius ius et dominiuin modis omnibus transferimus et delegaraus, una cum terris, capellis, vineis, pratis, pascuis, silvis, saletis, stationibus, ripis, rupinis, molendinis, piscationibus, montibus, vallibus, planitiebus, aquis, aquaruin decursibus, forestis, servis et ancillis utrius- que sexus, aldionibus et aldionis*, et cum pensionibus atque cum oinnibus, quae dici vel nominari possunt, ad praedictain cortem Lovadenam iuste et legaliter pertinentibus vel aspicientibus in integrum, ut habeat, teneat, firmiterque possideat ipse suique heredes, habeantque potestatem tenendi, donandi, vendendi, alienandi, commutandi, per* animam iudicandi vel quidquid eorum decreverit animis* faciendi, omnium hominuni contradictione remota. Si quis igitur huius nostri praecepti paginam pro aliquo ingenio infringere vel vio- lare tentaverit, sciat se auri optimi libras centum compositurum, niedietatem camerae nos- trae, et medietatem praelibato Raimbaldp nostro fideli dilecto suisque haeredibus. Quod ut verius credatur diligenterque ab omnibus observetnr, manibus propriis roborantes annuli nostri impressione subter insigniri iussimus.
Signum (M. M.) serenissimi Berengarii et Aldeberti regura.
Hubertus cancellarius ad vicem Guidonis episcopi et archicancellarii recognovi et scripsi.
NACHTR. — REICHSSACHEN. 959 OCT. 25. 815
Data octavo kal. novembris, anno incarnationis doinini dcccc.lviiii., regni vero dominorum Berengarii atque Aldeberti piissimorum regum viiii., indictione tercia. Actum Papiae. In dei nomine. Feliciter. Amen.
Nach einer neueren von Chlumecky mitgetheilten absehrift.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1072, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/1773c2c3-31bc-421c-9d62-28125e8b485c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success