Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 104, S. 179
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 104, S. 179
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 104, S. 179
In nomine sánete et individué trinitatis. Federicus divina favente dementia Roma norum imperator et semper augustus. Quamvis omnibus qui imperatorie libertatis filii esse dignoscuntur tutele imperialis iure debeamus presidium, quadam tarnen speciali prerogativa dilectionis illi a nobis sunt amplectendi, quorum et devotio in argumentum fidei magis est cognita et fidelitas ipsa ad exaltandam corone nostre gloriam amplius est operibus compro- bata. Eapropter notum faeimus universis per ltaliam imperii nostri fidelibus, tarn presentibus quam futuris, qualiter fideli nostro Tinto Cremoneusi qui dicitur Mussa1 de Gatta pro magnis et preclaris eius. obsequiis hanc gratiam indulsimus, quod eum de comitatu insule Fulcherie sicut in terminis istis continetur, videlicet de Pizighitone usque ad Pontirolum sicuti est ihfra Abduam et Serium, quicquid ad nostrum ius pertinet per rectum pheudum iure comi- tatus investivimus, cum omnibus eiusdem comitatus pertinentiis, videlicet castris, villis, inercatis, curadiis,. terris cultis et incultis, paseuis, pratis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, pontibus, piscationibus, ripaticis, pedagiis, albergariis, districtis, bataliis, pla- citis, silvis, campis, vasallis, arimannis, fodris iure comitatus ad comitem pertinentibus, et cum omnibus pertinentiis que ad ipsum comitatum de iure pertinere dignoscuntur2. Et ut habeat ius dandi tutores, restituendi minores, constituendi mondualdos et alios legítimos actus. Preterea quoniam Mediolanenses Höstes imperii iudicati sunt et bona eorum publi- cata, predicto fideli nostro Tinto Castrum Prade et quicquid allodii Mediolanenses habebant in eius pertinentiis, per investituram pheudi concessimus, assistente et consensum prebente avúnculo nostro duce Wulphone. Ilec autem omnia supradicta predicto Tinto et eius
102 FRIEDRICH I. 1159 DEC. 30.
heredibus masculis et feminis concedimus et auctoritate nostra confirmamus. Quicunque autem huius privilegii nostri violator esse presumpserit, sciat se compositurum auri optimi libras ducentas, dimidium camere nostre et dimidium predicto Tinto comiti Mussa1 de Gatta vel eius heredibus.
Huius vero investiture testes sunt: Henricus dux Bavarie et Saxonie, Conradus pa- latinus comes de Reno, Henricus dux de Carentana, Bertaldus dux de Ceringa, comes Ugo de Daghexburc, comes Walterus, comes Federicus de Eppa, Burchardus de Hasemburch, Guibertus de Bornado iudex curie nostre.
Signum domni Federici Romanoriun imperatoris invictissimi. (M.)
Ego Raynaldus Coloniensis archiepiscopus et Ytalie archicancellarius recognovi. Acta sunt hec anho dominice incarnationis m.c.lx., indictione viii., regnante domino Fede- rico Romanorum imperatore victoriosissimo, anno regni eius nono, imperii vero septimo. Datum in obsidione Creme, iii. kal. ianuarii. Actum feliciter.' Amen.
Aus hs. der bibl. Vallicelliana, G 54., fol. chart. sec. 16 ex. bl. 224, zu Rom. Darunter die bemerkUng: Registralum in libro memoriae eommunitatis Cremonae 1524 et 1525 in libro F F tn folio 114 a lergo et 117 a tergo, welche sich auf nr. 106 mitzubeziehen scheint. — Dnvollstandig bei Campo Cremona fedelissima 175 und ebenso Lunig Cod. dipl. Italiae 1, 391. — 'Campo: Muta. — * Hs. dicimtur.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 104, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/251b7848-d4ef-42b5-85a8-150b57ace2bf/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success