Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 103, S. 178
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 103, S. 178
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 103, S. 178
Fredericus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Oberto venerando Cremonensi episcopo. Quouiam bona Cremensium et omnium eorum, qui sunt in Crema tempore huius obsidionis, veluti imperii hostiiun publicavimus et nostris commodis asse- gnavimus, et quia ex divina providentia super omnes mortales ad hoc constituti sumus, ut fidelibus nostris et benemerentibus digna premia rependamus, ac secundum iustitiam hostibus imperii iustam penam infligamus: ideo petitioni tue, venerande Oberte Cremonensis episcope fidelis noster, congruum duximus satisfacere. Qua propter ecclesie tue in honore beate et gloriose virginis Marie dedicate pro remedio anime nostre et predecessorum nos- trorum concedimus atque donamus quicquid allodii aliquis, qui sit in Crema tempore prer fate obsidionis castri Creme, habet in curte vel villa vel castro seu pertinentiis loci Gabiani, ita ut nostra imperiali auctoritate liceat tibi tuisque successoribus predictorum allodiorum possessionem ingredi et retinere absque ulla retractatione. Preterea quia Mediolanenses imperii nostri similiter hostes adiudicavimus etin banno posuimus, licet generaliter omnium illorum bona publicavissemus, quorundain tamen bona specialiter publicanius, videlicet
FRIEDRICH I. 1159 NOV. 26. 101
bona heredum Guidonis et Alberti de Melegnano, ita ut quicquid feudi ipsi et antecessores forum ab ecclesia tua in curte et castro loci Malei seu in eius pertinentiis tenuerunt, id totum ipso iure et sine aliqua exceptione ad prefatam ecclesiam tuam redeat. Nostra etiara imperiali auctoritate predictis heredibus ius successionis in prefatimi feudum prohi- beraus atque auferimus, tain in eo feudo quod Odo de Melegnano ibi tenuit seu eius fuit, quam omnium qui de parentela eorum rebus humanis exempti sunt vel adhuc supersunt vel in futurum eximentur, et ab omni petitionis iure tarn possessionis quam pertinentie eos excludimus.
Actum anno dominice incarnationis m.c.lviiii., indictione vffi., anno vero imperii domni Frederici iinperatoris v., regni eius viii., die iovis qui est sexto kal. decembris. Data in obsidione castri Creme.
Testes qui huic donationi interfuerunt ii sunt: comes Airoldus, comes Alcherius, Os- bertus de Dovaria, clericus Oldurand, Malcorius Biaga, Gherbellus et plures alii.
f Ego Eberhardus Babenbergensis episcopus subscripsi.
+ Ego Odalricus cancellarius domni Frederici Serenissimi Romanorum imperatoris subscripsi.
t Ego Guibertus de Bornado iinperialis aule iudex ex iussione domni Frederici im peratoris gloriosi, et domni Evurardi Panber-gensis episcopi consensu, necnon et domni Ulrici cancellarii assensu predicta scripsi atque interfui.
Nach dem drucke: Zacharia Cremonensium episcoporum series (Mediolani 1749) s. 123 aus dem privilegienbuehe des bisthums Cremona.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 103, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/289d8ddf-494a-4e7f-b10e-1f17d5a3b902/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success