Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 879, S. 709
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 879, S. 709
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 879, S. 709
Innocentius etc. Francorum regi etc. Utinam, fili carissime, mores Othonis, qui dicitur imperator, etanobis noti fuissent, sicutavobis noti fuerunt! quod non essemus ab eo tain iinpie circumventi, quamvis se ipsum potius circonvenerit, scilicet in unum et famani et conscientiam maculando, dum beneficiorum ingratus et promissionum suarum immemor retribuit nobis mala pro bonis, a persecutione piae matris incipiens tanquam filius indevotus, qui, quod debet iniquum et impium ab omnibus reputari, ad occupandum regnum Siciliae manus extendit, quod charissimus in Christo filius noster rex Fredericus, orphanus et pupillus, obtinet ex successione materna, tanquam sibi nequaquam sufficiat, quod eius pa- trimonium iniuste detinet occupatum. Quis ergo de caetero sibi credat aut de ipso confidat, quandoquidem nobis fidem non servat, qui licet indigni locum Christi in terra tenemus, et qui tot ac tanta sibi contulimus beneficia, qui ab eo per munimenta et instruuienta omni- modas recepimus cautiones. Ubi veritas? ubi fides? ubi fas? ubi lex? ubi reverentia? ubi devotio? ubi confidentia? ubi spes? ubi benevolentia? ubi amor? ubi denique ius naturae? ad imum sunt per ipsum et in ipso confusa. Videat tainen ipse, ne intentione perversa illain commiserit deceptorie pravitatem, propter quam, quod factum est circa ipsum, haberi debeat pro infecto, maximc cum ingratitudinis vitium omnino se reddat indignum. Prae- terea parum attendit ac pro nihilo ducit, saepe monitus ac rogatus a nobis, ne maiorem
630 HEICHSSACHJEN. 1211 КЬВ. 1.
perturbationein ducat in secuta, quod cius hactenus occasione valde extitit perturbatuin ; ne iinpediat sanctae terrae succursum, qui propter eius negotium fuit hucusque impeditus, cum ad hoc totus inhiet et aspiret, ut aliena sibi quaelibet usurpe t, veritate et iustitia pe- nitus abdicatis. Nam absque omni iudicio non solum praefatum regem, verum etiam nos- metipsos, quantum potuit, spoliare praesumpsit, paratos eidem plenitudinem iustitiae ex- hibere. Cum igitur pacem mundi perturbet, terrae sanctae succursum iinpediat, et ordinem iuris pervertat, cur igitur non totum atteuditur <ab illo, qui sibi soli totus intendit? Nam „sua res agitur, paries cum proximus ardet"; et si hoc facit in viridi, in arido quid non est facturus? In tantam enim arrogautiam iam transcendit, ut publice protestetur, quod apparebit omnes seculi reges ipsius iugo submitti, licet hoc tibi cum pudore scribamus, qui de ipso nobis propheta fuisti. Sed in hüs tarnen nos consolatur deus, qui legitur de se ipso dixisse: Poenitet me, quod constituí Saul regera super Israel; dolens quod fecerat iuxta raorem hominis poenitentis. Et nos quidem nolentes mercenario comparari, qui videt lupuni venientein et dimittit oves et fugit, interdixiinus ei sub poena excommunicationis ex parte dei omnipotentis et sancti Petri et Pauli et nostra, ne contrit nos et Romanam ecclesiam et regem et regnum Siciliae tantam persecutionem exerceat, sed ab ea omnino desistens satisfaciat de offensis ; quod si se in sententiam excommunicationis iniecerit, universos a fidelitate sua noverit absolutos, quia iuxta sanctorum patrum sanotiones canónicas ei, qui deo et ecclesiae fidem non servat, fides servanda non est, a communione hominum separato. - Caeterum scire te volumus, quod cum viva voce super pace inter te et ipsum reforinanda eum convenimus, sic inflate nobis respoudit, quod quamdiu detineres terrain avunculi sui, prae nimia confusione non posset faciem levare, quamvis simulationc velit tecum pacem tractare; usque1 nos "significaremus eidem, quod id faciendum iuxta nostrae arbitrium voluntatis tam iuramento quam scripto [sit] adstrictus, respondit, quod cartam servaremus in archa. Sed nos propositum nostrum patenter expressimus, quod nunquam deficeremus regno Francorum, cum ipsum Romanae ecclesiae nunquam defuerit in prosperis vel ad- versis. Quocirca serenitatem regiam duximus rogandam et monendani, quatenus devotionis affectum, quem quasi iure hereditario erga Romanam ecclesiam contraxisti, prompto animo persequaris. Rescribas nobis super his tuae beneplacitum voluntatis. Datum Laterani, kal. februar., anno pontificatus nostri xiii.
Nach dem drucke: Notices et extraits des manuscrits de la bibliothèque du roi 2. (Paris 1780) s. 282 aus dor hs. 5696. — Reg. Innoc. nr. 306. — 1 el cum ?
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 879, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/362fdca1-5898-4002-980f-6f67fb4d0abe/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success