Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 699, S. 578
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 699, S. 578
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 699, S. 578
Ludovicus dei gratia Romanorum imperator semper augustus. Salubris quidem im perio fuisse provisio comprobatur, qua vacationum immunitatumque beneficia sunt inventa. Si enim semper a subditis officia susciperemus et muñera, de habilibus ad onera facere- mus inhabiles et impotentes, nunquam et nusquam quod optamus ad potentiam levaremus, et sepe velut multiores 1 improvidi ac seva cupiditata cecati pro dulci lacté sanguinem2 quod absit potaremus amarum; que res quidem imperio infelici pestífera probaretur exemple Volentes igitur sic nostros curare subiectos, ut sicut presumns prosiraus, et at- tendentes obsequiorum exhibitionem immensam, quam Cremonensis civitas nostra specialis alumna in nostris expeditionibus exhibuit prompta fide, et maxime hiis diebus, cum nos trum dirigeremus exercitum contra civitatem Mediolani, tunc in nos suum dominium dure cervicem3 erigentem, dicte civitati Crémone eiusque civibus et communi vacationem et immunitatem munerum conferimus copiosam cum remissione et absolutione plenaria, eos- dem usque ad quinquennium facientes immunes ab omnibus muneribus et oneribus perso- nalibus et realibus, predialibus atque mixtis, et aliis quibuscumque, quocumque nomine censeantur et qualicumque iuris prerogativa valerent, etiam si de ipsis oporteret in hoc indulto mentionem fieri specialem. Quod nostre serenitatis indultum obtinere volumus et valere non obstantibus legibus, quibus est cautum, rescripta contra ius ellicita non valere neminem ante nostram expeditionem excusare felicem, ac talia indulta non valere quominus subditi ad muñera teneantur, nec qualibet alia lege, que huic nostre concessioni in aliquo obviaret; quibus omnibus in hac parte ex certa scientia derogamus. Insuper cum civitatem Crémone assumpserimus et assumamus in nostram et imperii cameram specialem, presentí pagina declaramus, а�? eidem civitati concedimus nostro motu, ut quemcumque ad dictam civitatem regendam eis imperiali parte secundario vel directe mitti crearive contingat, vicarii vel quoquo alio nomine nuncupetur, semper eius iurisdictio et omnis potestas sex mensium curiculo finiatur, quacumque forma verborum, quavisve temporis laxitate dicte civitatis regimen conferatur.4 Iluius autem nostre serenitatis privilegium gratiosum obtinere volumus et valere- nulla lege nulloque privilegio per nostros predecessores concessis ob stantibus ullo modo, nec etiam ullis verbis derogatoriis, lege aliqua vel privilegio aliquo positis vel insertis, etiam si de ipsis lege, privilegio atque verbis mentionem vel apposi- tionem oporteret in hoc fieri specialem. Nec etiam ullo huic nostre pagine obstáculo infe- rendo eo, quod scriptura purpurea non -sit scripta, nec cotti muricis et triti cochili ardore signaUi, nec questoris sacri palatii annotatione vallata, aut aliqua alia solempñitas sit omissa, quia presens privilegium ac singula in eo quomodolibet comprehensa ex certa scientia sic scribi voluimus et sunt scripta. In cuius rei testimonium presentes conscribi ac nostre maiestatis sigillo et signo consueto iussimus communiri. (M.)
Datum et actum in civitate Papie, vigésimo primo die iunii, sub anno domini mille- simo trecentesimo vigésimo nono, indictione duodécima, regni nostri anno quintodecimo, imperii vero secundo.
Presentibus Iacoho de Spanahis Novariensi cpiscopo, fratre Gualterio Papiénsi epis- enpo, Friderico brugravio de Nuremberg, Ludovico duce de Tech, Friderico comité de Otinghen, Andrea de Brunech, Aufreono Spinola Ianuensi, consiliariis et secretariis nostris
ujnwir? rv. ' 1329 iutci 21. 409
dilectis, et Vanni de Suxinana de Ubaldinis, Rainengo de Casate de Metliolano, et Castel- Iino.de Becharia de Papia, testibus ad hoc rogatis et specialitef convocatis.
Ippolito Cereda ans zwei orig. im archive *zu Cremona, capsa civitatis Cremone, A. 37 nnd A. 24, wovon das letztere folgende abweichungen zeigt: — 1 mulitores. — 2 sanguinum. — 3 dura cervice. — 4 Statt alles folgendcn heisst es nur: In ipiorum testimonium j>resentes eonscribi et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri. Dalum Papie, vigesima prima die iimii, indietione duo- decima, anno domini millesimo trectntesimo vigesimo nono, regni nostri anno quintodecimo, imperii vero secundo.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 699, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/38be992b-4f2c-48ed-80b1-18637fa1ae86/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success