Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 289, S. 342
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 289, S. 342
Fridericus dei gracia Romandrum imperator semper augustus, Iherusalem et Sicilie rex. Dilecto principi suo venerabili Trevirensi archiepiscopo suam graciam et omne bonum. Etsi nos caput imperii censeamur, tu et alii dilecti. principes nostri honorabilia membra estis, que compagem corpuris imperialis efficitis, vos columpne quibus imperii moles iiini- titur, vos qui vobis regem eligitis, qui sublimatis principem, per quem regitis principatum. Per vos igitur et a vobis, ut nostri priucipia culminis non ingrati regi regum et summo principi debeamus, secundum quod rerum processus exigit, cognoscimus quod regnamus, quod optinemus iinperium, quod hereditario regno uostro Sicilie dominamur, non inmemores
FRIEDRICH II. 1232 DEC 3. 265
existentes qualiter vobis a longe regiminis nostri nutantia pro tempore sceptra regentibus,
et relevantibus lapsum, regni tutum nobis ad imperii fastigium aditum prestitistis, cui per
invasoris violentiam suo tempore contra nostram innoeentiam gevientis, in domo nostra
scilicet hereditaria regalis sedes solii per fas et illicitum negabatur, ut tunc ad imperii et
regni tribunal, vestra precavante potentia, nostra conscenderet celsitudo, cum sic esset
alterum occupatum, ut evidentius alterius ammissio timeretur. Vobis igitur assistentibus
post divine dispensationis auxilium, et universis et singulis vestram tam res exponentibus
quam personas, egressi regnum quod amissioni proximum videbatur, sic per vires et assi-
stentiam vestram hoste cedente imperium habuimus et coronam, ut regnum nostro redin-
tegraretur dominio et nostre subiaceret penitus ditioni, ut et vos principi vestro debitum
solventes obsequium, et no's tui et ipsorum prestita exhibitione servitii gauderemus. Cum
igitur honor imperii equa tue sollicitudinis diligencia procuretur, et Indignum esset, ut coram
te in nostrum et imperii saandalum aliqua preeimieretur enormitas, cum nos vigeamus in
te, et tu a nobis decus accipias iugiter et decorem, sollicitamus industriam tuam, monemus,
hortamur et petimus, quatinus honorem qui tuus est indefesse conservans, 6tes indefesse
pro nobis, et sic nostrum et imperii culmen proiuovere procures, ut nulla ex adverso possit
oriri perversitas, que quietem imperii perturbaret vel tibi et nobis difficultatem afFerret.
Namque semper nostris cooperator assumpte dignitatis honoribus aifuisti, totis viribus
assistere defensor teneris. Nos enim non ingrati de receptis tibi tenemur obsequiis, immo
te debitis gratiarum actionibus pros.equentes de sollicitudine tua et diligentia consueta con-
fidentiam gerimus non incertain, nullam nobis alicubi posse difficultatem emergere dubi-
tantes, ubi tuam benivolentiam et favorem velud nostri inunimenta, solii fidncialiter optine-
mus. Quare sic tuis honoribus obligamur, ut quicquid nobis prosperitatis accesserit, quicquid
successuum dextera domini continua liberalitate multiplicet, tuis affectibus equa participa-
tione donemus, utpote quem in prosperis et adversis, que ayertat dominus, individuum
comitem et fautorem nostri euhninis experimur. Ceterum te credimus non latere, qualiter
H. illustris Romanorum rex, karissimus filius noster, pridem apud Forum lulii coram di-
lectis principibus nostris ibidem astantibus corporale prestitit iuramentum. Quare tuain
monemus industriam et hortamur, ut ad eundem regem filium nostrum te personaliter con-
ferens, ipsum commoneas et diligenter inducas, quatinus- iurisiurandi non imnemor quod
iuravit se firmiter observare, ea seinper faciat et procuret, que nostro, quod suum est,
cedant honori, nec nostre sint contraria voluntati. Nam si aliter fieret, posset inde quod
absit imperio grave dispendium provenire, quod tuo tempore nec- velle deberes accidere,
nec pati tuam deceret aliquatenus honestatem. Credas etiam indubitanter, queG. de Arn-
steyn, sacri imperii in Ytalia legatus, fidelis noster ex parte nostra tibi dixerit viva voce.
Datum Precine, iii. decemb., vi. indictione.
■ Aus dem Romersdorfer bullarium, membr. sec. 13. bl. 75, zu Bingen.
■
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 289, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/3e76854b-7c61-42dc-af26-0db63bcf21e0/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success