Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 353, S. 381
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 353, S. 381
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 353, S. 381
Willehnus dei gracia Roiuanorum rex semper augustus. Universis sacri imperii fide- libus presentes litteras inspecturis |[ graciam suam et omne bonuin. Ad notitiam univer- sitatis vestre volumus pervenire, quod cum nos duduin apud Traiectum [| presentibus qui- busdam principibus et aliis magnatibus pro tribunali in nostra curia sederemus, quesitum fuerit senten j| tialiter diffiniri: utrum sententie, a quibuscunque scabinis vel aliis late contra privilegia a nostris predecessoribus divis imperatoribus seu regibus quibuscunque indulta, alicuius debeant existere firmitatis. Ad quod responsum fuit et iudicatum sententialiter coram nobis, quod huiusmodi sententie millius roboris vel firmitatis existunt. Sane pro parte dilectorum filiorum nostrorum cleri civitatis Leodiensis culmini nostro fuit oblata querela, quod scabini civitatis eiusdein Colinum famulum Henrici de Ferrires canonici sancte
304 WILHELM. 1253 NOV. 18.
Crucis Leodiensis coutra privilegia ab imperatoribus predecessoribus nostris ipsis concessa temere abiudicarunt pro sue libito voluntatis. Nos venerabili H. Leodiensi electo, dilecto principi et consanguineo nostro, mandavimus ut super hiis inquisita diligentius veritate, si rem inveniret ita esse, sententiam ipsam tamquam inique latam auctoritate nostra penitus nullani esse denuntians, predictum Colinum ad omnes actus legitimos denuntiaret legitime admittendum. Cumque dictus electus volens in hac parte regie maiestati deferre, licet sibi plene constaret de omnibus supradictis prout suis nobis litteris intimavit, ad nos remitteret dictum negotium terminandum, nos eorundem electi et cleri precibus inclinati. predictam sen- tentiam denuntiantes penitus nuliara esse, ipsam viribiis carere decernimus et dictuin Co- linum, predictorum scabinorum sententia non obstante, ad omnes actus legitimos habilem denuntiamus legitime admittendum.
Datum Leyde, xiiii. kal. decembris, indictione xii., anno domini m.cc.liii.
Aus dem orig. zu Luttich. Siegel wohl erhalten. — Reg. Wilh. nr. 200. — Vgl. Yorher nr. 368 und den angezogenen rechtsspruch d. d. 1253 aug. 13. Reg. Wilh. nr. 193.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 353, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/43527138-7910-44b4-96cb-6a7d117ceca8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success