Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 313, S. 361
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 313, S. 361
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 313, S. 361
In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus' septiiuus divina favente clementia Roinanorum rex et semper augustus in perpetuum. Legum sanctionibus est repertum et utencium moribus approbatum, quod uiulto sit conspectior Junc in principe principatus cre- scatque conspicue tliesaurus imperii et honor honorabilioribus proficiat augmentis, si ad amplificandum culmen regium studiosos digna vice remuneret exauditos maiestas 1 reg- nantis. Sane venit ad nos dilectus princeps imperii Ludwicus illustris palatinus comes Reni et dux Bawarie, recognoscens nos coram maioribus regni nostri ex mandato serenis- simi domini imperatoris patris nostri invicti et ex nostra electione regia ius habere imperii* administrandi, dignos feodis infeodandi, feodaque recipiendi quibus placuerit resignare, et ius dandi communiter omnibus sicut decreverit iusticia preeunte, et petivit obnixe, ut co- mitatus illos in dyocesi Salzburgensi in territorio autem qui dicitur Pinzgev sitos, quorum unus superior est, videlicet secunduni decursum aquarum, quem nobilis vir Heinricus quon- dam comes de Mittesel a dicto duce sibi tenuit infeodatiun, et post mortem coinitis vacans redivit ad ipsum, aliusque inferior est, quem comes de Playn Leutoldus nomine ab eodem duce in feodo noscitur possidere, resignatos nobis recipere dignaremur et eos continuo pro obsequiorum suorum frequencia daremus noniine regalium archiepiscopo Salzpurgensi sue- que ecclesie perpetue possidendos. Et hoc ipsum fieri dictus archiepiscopus a nobis suis precibus devote postulavit. Nos igitur utriusque principis attendentes obsequia circa nos et imperium sepius habita semperque habenda, hoc quod petitmn est pio favore admitten- tes, memoratos comitatus nobis a sepedicto principe resignatos archiepiscopo Salzburgensi
284 HEINRICH (VII). 1228 AUG. 18.
sueque ecclesie iinperiali annuente clementia concedimus et donamus perpetualiter iure re- galium possidendos, scientes hoc utriusque principum contractui inter se hinc inde habito profuturum. Placuit etiam' nobis eosdem comitatus propriis et antiquiis nomiuibus pe/- limites declarare. Superiorem videlicet incipientem in monte qui dicitur Havenaere, ubi oritur fluvius Salza et decurrit per planum usque ad locum qui dicitur Walherainode per lungum, per latum vero prout montes ex utraque parte continent cacumiiia terminancia comitatuin. Inferiorein autem a predicto loco Walherainode* per longum et planum sicut dicta aqua Salza decurrit donec ipsi torrens qui dicitur Tuenta influit iuxta Bongeov, et ex altera parte per Salveld et Loveram et usque ubi Sal fluvio ripa influit que dicitur Steim- pach, per latum autem in montibus circura quaque positis prout a suis sumnritatibus sunt aque alpium decurrentes. Ut autem hec nostra largitio finna sit et semper amodo valitura, hanc paginam fecimus inde conscribi et sigillo nostre celsitudinis roborari.
Testes autemveroqui premisso facto nostro2interfuerunthiisunt: E. Babenbergensis, H. Aistetensis, C. Constanciensis venerabiles episcopi, L. Austrie, L. Bawarie illustres duces, H. comes de Burgov? R. comes de Castele, C. burchgravius de Nurenberch. R. de Druhendingen, lantgravius de Luchenberge, E. comes de Echelberge, H. de Chunringen, E. dapifer de Walpurch, C. pincera de Winterstete, C de Smidevelt, G. de Salzburch, quatuor fratres de Grindelahe, D. de Ravensburch, fratres de Arbona, fratres de Sumrawe et alii quara plures.
Datum apud Ulmara, anno dominice incarnationis m.ccxxviii., xv. kal. septerabris, indictione prima.
Aus den Salzburger Kammerbuchern 6, 21 im staatsarchive zu Wien. — Reg. Henr. nr. 183.
— 1 Hs. exaudito maiettate. — 1 Hs. premiiti facli noitri.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 313, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/460954fc-d527-487c-9345-acbca5b156f9/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success