Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 954, S. 783
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 954, S. 783
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 954, S. 783
Rudolfus imperialis aule cancellarius et serenissimi domini R. Romanorum regis seinper augusti in Tuscia vicarius generalis. Universis sacri Romani imperii fidelibus, amicis suis, [salutem] et sincere dilectionis affectuni. Etsi munificentie imperialis gratiam libenter singulis exibemus, quos fideles imperio ab operum experimento cognoscimus, qua- dam tamen prerogativa sollicite cogitationis inducimur et assidua meditatione pensamus, qualiter personis ecclesiasticis gratiosius et libentius liberalitatis dexteram extendamus. Ea propter per presens privilegium volumus esse noturo, quod nos attendentes fidem pu- ram, devotionem sinceram et grata servitia, que venerabilis pater dominus G. episcopus Aretinus, devotus et fidelis princeps imperii, exibuit hactenus et exibet incessanter ac exhibere poterit in futurum ad honores et profectus eiusdem domini nostri regis et imperii ampliandos, volentes quoque ipsum episcopum propterea amplecti benignius gratia et fa- vore, recepto ab eo corporeo iuramento, quod ab hac hora in antea fidelis erit eidem domino nostro regi et imperio Romano et non erit in consilio, consensu, facto, verbo, opere, ubi ipse dominus rex, eius filii, nuntii vel officiales perdant vitam, membrum vel suum rectum honorem aut mala captione capiantur; consilium, quod per se aut per nuntios suos seu litteras sibi crediturus erit, se sciente ad eius dampnum seu preiudicium nulli pandet; si dampnum eius tractari sciverit, pro posse suo impediet, ne fiat; quod si per se impedire non poterit, per nuntiom aut litteras eius significare curabit, ut ad eius notitiam perduca- tur; imperium Romanum et regalia eius et spetialiter in Italia manutenebit propriis viribus, et defendet, que habet ubicunque seu tenet, ad acquirendum vero adiutorio erit; officium sibi commissum dignitati sue eonveniens in Italia bene et fideliter e.xerccbit; iura et iuris- dictiones Romani imperii, ubiciinque consistere seiet, revelabit et eonservabit et eorum
704 REICHSSACHEN. (1281—1282.)
auctor et actor erit; nuntios predict) domini regis recipiet et fideliter ac benigne in eundo, stando, redeundo tractabit: auctoritate nobis commissa omnia iura, iurisdictioues et regalia, que habet, tenet et possidet ipse vel alia persona pro eo seu predecessores sui habuerunt, tenuerunt et hactenus possiderunt in feudum olini a divis augustis, que tarnen ab ipso vel predecessoribus suis alienata non essent, in civitate Aretina, eius districtu et in castris, opidis, burgis, villis et locis aliis quibuscunque, nec non universitatibus, collegiis, personis, possessionibus, honoribus, usibus, patronatibus ecclesiarum, terris cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, molendinis, piscariis, silvis, venationibus, montibus, planis, valli- bns, pascuis, iustitiis, pedagiis et rationibus singulis, ubicunque et in quibuscunque consi stant, eidem episcopo vice et nomine Aretiue ecclesie in perpetuum de spetiali gratia et ex certa nostra scientia damus, concedimus et etiam confirmamus, honore et iurisdictione imperii semper salvis, investientes eundem episcopum sollempniter per librum sacre scrip ture iure honorifici et recti feudi de omnibus et singulis supradictis, ita quod ipse ea omnia habeat, teneat et possideat pacifice et quiete sine contradictione domini regis et Romani imperii predictorum et alicuius persone parve vel magne, ecclesiastice vel secularis, com munis, collegii et universitäre vel alterius cuiuscunque. Siquis autem predicta vel aliquod predictorum violare, infringere aut contradicere presumpserit, prêter indignationem eius- dem domini regis et nostram, quam eum voluinus incurrisse, penam mille marcharum boni argenti componat, cuius pene medietas fisco, alia vero eidem episcopo applicetur. In cuius rei testimonium et certitudinem plenariam presens Privilegium publicari manu .... notarii nostri et eidem episcopo tradi fecimus, nostri pendentis sigilli ac subscriptione dicti notarii roboratum.
Datum in arce sancti Miniati, presentibus etc., in anno domini a nativitate etc.
Ficker aus hs. sec. 14 der Bibl. Angelica, D. 8. 17, zu Rom. — Rudolf wurde 1281 ian. 5 zugleich mit dem bischofe Iohann von Gurk zum reichsvicar ernannt, Reg. Rud. nr. 566; mai 21 wurden beide vom pabste den tuszischen stünden empfohlen, Reg. Pflbste nr. 243; Rudolf allein nrkündet dann als reichsvicar 1281 oct. 29 und 1282 iuli 10, beidemal in arce t. Mimatis, Lami Delicias 3, 265 und Reg. Reichss. nr. 141 ; für eine genauere Zeitbestimmung dieser und der fol genden urkk. fehlt es danach an haltpunkten.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 954, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/4776b673-ea96-4761-bca8-31ca53d7b70d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success