Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 805, S. 641
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 805, S. 641
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 805, S. 641
Bohmer Acta Imp. 36
562- ■ KARL IV. 1347 IÜLI 21.
Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Bohemie rex. Venerabiii Nicoiao cpiscopo Tridentino, principi nostro charissimo, regiam graciam cum salute. Quam- quam ad universos et singulos fidèles imperii regalis clementie dexteram extendere tenea- mur, illos tarnen singulariter promovendos fore conspicimus, quos recta fides laudabilioribus operibus comprobata et maiorum obsequiorum mérita apud regiam celsitudinem recommen- dant. Sane pro parte tua propositum extitit coram nobis, quod ecclesia tua Tridentina duduin extitit honorata per predecessores nostros imperatores et Romanorum reges in infrascriptis castris, iurisdictionibus, territoriis et pertinentiis eorum, nec non de multis aliis honoribus et regalibus atque bonis cum suis redditibus et proventibus universis, qui et que ad iurisdictionem et commodum ipsanun infra scriptarum rerum quarumlibet per- tinerent, que omnia et singula predecessores tui et ecclesia antedicta ex ipsorum prede- cessoruin nostrorum concessionibus tenuerunt et possiderunt et in eorum tenuta et posses- sione fuerunt pacifiée et quiete; quodque tempore procedente ecclesia tua predicta et pre decessores tui fuerunt de predictis iniuste et indebite spoliati per quondam Mainhardum comitem Tirolensem et predecessores et successores ac heredes eiusdem, a quibus spolia- tionibus in integrum restitutionis beneficium a nostra celsitudine postulasti. Nos autem volentes et mérito non solum te tuamque ecclesiam restituere et a tanta iniuria relevare, verum etiam tua ipsiusque ecclesie tue iura augere et fortius roborare, considerantesque, quod omnia bona et iura, de quibus premittitur et infra subiicitur, ad sacrum imperium devoluta noscuntur, si quod in predictis habuissent ius ipse comes vel predecessores sui aut successores vol heredes ipsius, ex eo precipuo, quod filiis masculis, ad quos potuissent forte devolvi, carent et eciam caruerunt, et si forte ex aliqua concessione in femineum sexum pretenderent habuisse, per quod se aliquod ius habere vellent asserere, de illo tarnen iure, si quod potuissent acquisivisse, constat eos esse privates propter crimina et reatum, que et quos notorie commiserunt, et maxime propter adulterium et incestum, quod et que Margarita filia olim Uainrici comitis Tirolensis commisit et committit quotidié cum Ludo- vico filio Ludovici de Bavaria in sui obprobrium et verecundiam manifestam, te ecclesiam- que tuam predictam a spoliationibus supradictis in integrum restituimus, reducentes te et ecclesiam supradictam in plenariam ipsarum rerum et bonorum infrascriptorum possessio nem, omni iure quo melius possumus, et ex nostre plenitudine potestatis confirmantes et approbantes omnia predecessorum nostrorum privilegia predecessoribus tuis et ecclesie antedicte indulta super ipsis bonis vel aliquo eorundem. Bona vero, ad que te et dictara tuam ecclesiam in integrum restituimus, et in quorum possessionem te eaudemque eccle siam tuam rcducimus, sunt hec: In primis quidem iurisdictio civilis et etiam criminalis pro ea parte, pro qua ipsa criminalis ad te et ecclesiam tuam spectare dinoscitur, plebiuni Bozani et Kelre, montis Ritthine et montis de Villanders usque ad aquam Tyne a parte septentrionis, et a parte meridiei usque ad aquam que vocatur Pro seu-Pray, et a parte occidentali usque ad flumen Attasis versus Epianum, cum teoloneo sive muta antiqua et nova, magna et parva dictarum plebium; item iurisdictio civilis et criminalis plebis Epiani cum castro, quod vocatur Altenburg cum teoloneo sive muta antiqua et nova, magna et parva; item iurisdictio civilis et criminalis Entheclarii, Cortazi, Bugnaue, Curoni, Zelli ac totius plebis Caldarii cum prepositura dictorum locorum; item iurisdictio meri et mixti im perii totius plebis de Zimbria; item coinitatus Caste Ш vallis Flemarum cum mero et mixto
KARL IV. 1347 IULI 21. 563
iraperio; item castram et comitatus Chunigsperge cum mero et mixto imperio; item iuris- dictio civilis et criminalis plebium Teseni, Maleti et Nove Teutonice; item comitatus Ulti- morum cuiusdam Ulrici comitis de Ultimis, et omnia et singula dictoram locoram iura et cuiuslibet eorum. Ut insuper te et ecclesiam tuam predictam exigentibus meritis tuis favore maioris gratie prosequamur et per hoc iuxta regalem decentiam premiemus assiduam solli- citudinem, quam habuisti circa honores nostros et nostram regiam maiestatem et per con- sequens ad comodum Romani imperii et favorem, substinendo propterea expensas et onera et maxima detrimenta, concedimus et regia liberalitate conferimus tibi et ecclesie tue pre- dicte in feudum et feudi nomine iurisdictionem criminalem burgi Bozani, illam videlicet partem, quara ad se spectare dicebant comites Tyrolenses; item iurisdictionem civilem et crirainalera burgi Egne et totius plebis illius; item castram Visioni vallis Annanie; item castrum Perzini, tenenda et possidenda eo modo et iure, quibus tu et ecclesia tua predicta tenetis et possidetis alia regalia, bona et iura, que ab imperio et imperiali concessione tenetis. Que omnia presenti concessione et collatione coinprehensa dictus quondara Main- hardus suique heredes et successores habere et tenere consueverunt, et quorum omnium et singulorum iuribus sunt privati, et eos privatos esse decernimus, .rationibus et causis ante- dictis. Suprascriptam autem in integrum restitutionem et in possessionem reductionem, presentemque concessionem et collationem facimus et procedere volumus cum omnibus et singulis iuribus, reditibus, decimis, proventibus, affictibus, mansionibus et possessionibus universis spectantibus et quocunque modo pertinentibus ad iurisdictionem et castra seu loca predicta, et cum capulis, pascuis, nemoribus, piscationibus, venationibus, aquis, aque- ductibus, usanciis et honoribus, atque ipsarum rerum et bonorum pertinentiis universis, nec non cuin omnibus et singulis iuribus, que spectant et spectare possint ad regalia iin- perii supradicti, etiamsi per dictuin Mainardum seu antecessores vel predecessores aut successores et heredes ipsius dicte res vel alique ipsarum essent pignorate, vendite, donate aut infeudate, sive alio modo alienate vel qualitercunque distracte; non obstante quacun- que alia concessione facta cuicunque persone, quocuraque tempore et per quemcumque, de rebus et iuribus supradictis vel aliquo eoram. Tales enim concessiones et alienationes et quaecunque secuta ex eis vel ab eis ex certa scientia revocavimus, et nulla et irrita esse decernimus et iubemus, non obstantibus aliquibus iuribus vel legibus, que in contrarium loquerentur; etiamsi de eis oporteret expressam seu specialem fieri mentionera; quibus omnibus et singulis, quatenus predictis vel alicui predictorum obviarent in aliquo, deroga- mus atque tollimus et totaliter abrogamus. Nulli ergo omnino hominum Romano imperio subiectorum, quantecunque preheminentie fuerit, liceat supradictas in integrum restitutio- nera, in possessionem reductionem, concessionem et collationem nostras infringere, vel eis seu alicui earum ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presump- serit, nostre indignationis aculeum et penam centum marcharum auri, pro dimidia camere nostre et pro reliqua dimidia tibi et ecclesie tue applicandara, se noverit incursurura. In quoram omnium testimonium atque robur presentes conscribi et sigilli regie maiestatis nostre fecimus appensione muniri.
Datum in civitate Bellunii, per manus honaribilis Welislai Pragensis et Weisengra- densis ecclesiarum canonici, regie aule prothonotarii, vice venerabilis Walerami archiepis- copi Colloniensis, sacri imperii per Italiara archicancellarii, anno domini millesimo ccc.xlvii., indictione xv., xii. kal. augusti, regni nostri Romanorum anno secundo, Boheraie vero primo.
Ficker aus nenerer abschr. in der bibl. Dipanliana 613, 185 nnd 966 b, bl. 188 Im Ferdinan- denm zu Innsbruck.
30»
564 KARL IV. 1347 DEC. 12.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 805, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/4a53f885-44eb-4119-869a-46b962047a50/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success