Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 125, S. 200
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 125, S. 200
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 125, S. 200
In nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus dei gratia Romanorum imperator augustus. Si ecclesias dei amplificamus et eanun iura regali auctoritate tuemur et firma- raus antecessorum nostrorum piorum regum vel imperatorum exempla sequentes, hoc nobis .et ad regni nostri prospcritatem et precipue ad anime nostre salutem profuturum non am- bigimas. Ea propter tam futurorum quam presentium noverit industria, quod nobis apud Novimagium considentibus et de pace atque de statu regni tractantibus fidelis noster Go- defridus Traiectensis ecclesie verierabilis episcopus ante presentiam nostram venit, et in- strumenta privilegiorum bone memorie Ottonis secundi nobis presentavit, in quibus conti- nebatur, quod ipse pro remedio anime sue ac suorum parentum quasdam res iuris sui ad prefatam ecclesiam sancti Martini in proprium tradiderit, videlicet quicquid ipse in villa Muda habuerat; theloneum quoque ad eandem villam iuste pertinens eidem ecclesiae per- petualiter donaverit; et insuper addidit omnem piscationem que in Alraere ad suam regali
FRIEDRICH I. 1171 OCT. 12. 123
tatem pertinebat, et terram quam Otto comes in Lona habuit, et preterea quicquid in utraque parte fluminis quod Vecht [dicitur] habebat, cum omni integritate sibi delegaverit, scilicet cum terris, silvis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, stagnis et lacubus ex eodem flumine derivantibus; terram quoque quam Otto in loco Eki vocato possiderat, sed pro commissis ipsius ad regale ius iudiciario ordine fiscata erat, sepememorate ecclesie libere donaverit; et episcopo monetam in Traiecto faciendi potestatem concesserit; et quod om- nino regali auctoritate interdixerit, ne aliquis comes seu alia quelibet pereona iudiciaria potestatem haberet theloneum vel aliud quodlibet debitum sive quesitum ex ipsa moneta exigendi, sed ipse episcopus ex integro hec omnia potestative possideret. Idem itaque presul Godefridus regalitatem nostram suppliciter efflagitavit, ut huius regie donationis munificentiam maiestatis nostre auctoritate confirmare et privilegii nostri attestatione re- novare et stabilire vellemus. Cuius petitioni interventu dilecti ac fidelis nostri Arnoldi Treverensis metropolitani aliorumque fidelium nostrorum et precipue spe superne retnune- rationis annuentes, presentis pagine sigilli nostri impressione insignite testamento id con- firmavimus, et perpetua stabilitate observandum, sicut prescriptum est ab Ottone donatum decernimus.
Acta sunt hec coram [testibus] idoneis: domino Philippo Coloniensi metropolitano, et domino Cristiano Moguntino, et domino Arnoldo Treverensi, Ruodulpho1 Leodiensi episcopo, Boscellino camerario, Ottone, Egberto de Amestel et aliis quampluribus. Signiun domini Frederici Romanorum imperatoris invictissimi. Ego Henricus cancellarius [vice Cristiani] Moguntini archiepiscopi et archican- cellarii recognovi.
Anno dominice incarnationis m.c.lxxi'., indictione iiii., regnante domino Frederico Romano- rum imperatore invictissimo, anno regni eius xx., imperii vero xviii. Datum Aquisgrani, iiii. idus octobris. Feliciter. Amen.
Nach dem drucke: Doodt van Flensburg Archief van Utrecht (Utrecht 1843) 3, 107 aus einem kopialbuche im arch. der domkirche. — Vgl. oben nr. 64. — 1 Dr. iModulpho.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 125, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/4c875296-f0ec-4b39-9ea3-5359f469b9cd/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success