Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 151, S. 227
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 151, S. 227
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 151, S. 227
In nonrine sancte el individue trinitatis. Fridericus divina favente clementja Roma- noruih imperator augustus. Imperialis officii providentie convenit subiectorum yota cle- menter prospicere atque eorum considerata devotione commoditatibus suis benignum ac favorabilem eatenus prebere assensitm, ut in quibus utilitati imperii jion derogatur, peti- ciones eorum effectui mancipentur. Hoc sane intuitu fidelium nostrorum hominum de Cornaliano suplicatione suscepta, intellectoque qualiter divine memorie predecessor noster Oto serenissimus imperator privilegiali sua donatione ejs eorumque neredibus ac successo- ribus contulerit, ut in omni loco imperii.a teloneo et rivatico persolyendo-liberi haberentur, neque angariam autvectigaliam* facere compellantur, aut aliquam omnino impositionem sustinere, nisi sicut.ex antiquo tempoce facere consueverunt, ea videlicet racione ut in me- moriam adepti beneficii quolibet anno iri medio mense maio de casali quojjbet persolvant xliiii. denarios et quartum manipulum frugum suarum, insuper de surico [mo]dium unum et de milio modium unum ad mensuram modii de Porto, vini vero congia tercia ita ut uva non nisi semel posita sit in torculari, de agris vero remotis cuiuscumque gra[ni] manipulum septimum reddant, ac deinceps habeant potestatem in pasculuris, in lignis succidendis, et
mansiones, ^rtos, areas, clausuras inter se mutuo donandj . . , comutandi, ac .
pro anima iudicandi, aut aliud quodlibet prp voluntate sua' inde. faciendi, preterea ut esca- ficum nulli reddere debeant: nos ipsorum devotione considerata postulationibus omnibus suis duximus annuendum. Unde et omnia predicta imperiali nostra santione omni eo modo quo dictum est, et sicut ex pagina predicti serenissimi Otonis imperatoris comperitur, ha- ' bitatoribus supra memorate ville Comaliani presentibus et futuris confirmamus et presentis privilegii auctoritate cdmmunimus. Statuentes et nostra firmiter auctoritate decernentes, ut que supra dicta sunt ex integro eis observentur, .et nullus omnino hominum huius pagine nostre audeat violator existere aut in aliam conditionem preter quam supra memoratum est permutare. Quod qui ausu temeritatis-attemptaverit, centum libras auri puri pro pena componat, dimidiam partem imperiali camere, reliquain medietatem iniuriam passis.
Huius rei testes sunt: Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Sifridus Hers- feldensis abbas, Rodqlfus imperialis aule prothonotarius, Burchardus burcgravius Magde- burgensis, comes Burchafdus de Waltingerode. Item de Ytalia: Wido de sancto Nazario et Wido de Savio nepos eius, Basta mansionarius comunis de Cornaliano, Gabaldianus de Nona etiam de Cornaliarto, et alii de curia imperiali quam plures.
Signum domni Friderici Romanorum imperafbris invictissimi. Ego Iohannes imperialis aule cancellarius vice Conradi Maguntini archiepiscopi Germanie archicancellarii recognovi. Anno dominice incarnationis m.c.lxxxviii., indictione seita, regnante domno Friderico Ro- manorum imperatore augusto, anno regni eius xxxvii., imperii verp xxxv. Datum in terri- torio marchie Misenensis apud villam que Tollanum vocatur, xvii. kal. octubris.
150. FRIEDRICH I. 1188 SEPT. 15.
Aus abschr. sec_13 im archive zu Wien, aus dem archive voaS. Nazarius und Celsus zu Mailand herriihrend.'— Die deutung des ausstellortes mag zweifelhaft sein;. vier tage spiiter ist der kaiser nach Reg. imp. pr. 2709 in dem sudlich yon Dahlen gelegenen Leisnig; yielleicht wSre auch an DSbeln sudSstlich von Leisnig zu denken. * •
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 151, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/5b1c8927-333d-4e25-b8bf-ed8713311b4e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success