Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 515, S. 473
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 515, S. 473
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 515, S. 473
Albertus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani im- perii fidelibus in perpetuum. Dum divorum imperatorum et regum Romanoruin illustrium inclyte recordationis, praedecessorum nostrorum, pia gesta mente revolvimus ac internae considerationis oculo percipimus diligenter, ut eorum iustis exemplis nostra coaptemus vestigia, in voto gerimus atque desiderio pleniori sperantes, quod ex eo, quod ecclesias et ecclesiasticas personas divino cultui mancipatas pleniori prae ceteris gratia confovemus, concessa nobis a supremo rege, regente et gubernante omnia, salus et gratia debeat am- pliari. Noscat igitur praesens aetas et futuri teinporis successura posteritas, quod nos exempla eorundem praedecessorum nostroruui quantuin is annuerit, qui dat oinnibus af- fluenter, sequi in via largitatis, clementiae et rectitudinis cupientes, honorandum cunctis
394 ALBREfHT I. 1299 IAN. 10.
monasteriuiu sanctae Mariae in Cella beatae Paullinae, ordinis sancti Benedicti, a divis Heinrico iv., Ciinrado ii., Philippo, Wilhelmo, Rudolfo et Friderico ii. Romanorum impe- ratoribifs et regibus inclitae recordationis, nostris antecessoribus, multis donatum liberta- tibus et honorum titulis insignitum amplexantes, quemadmodum iidem nostri antecessores, ulnis gratiae et spiritualis beneficentiae ipsum in nostrum et sacri imperii tuitionem et pro- tectionem recipimus specialeni cum personis, hominibus, bonis et rebus omnibus monasterio supradicto attinentibus, approbantes insuper, innovantes et confirmantes oinnia iura, dona- tiones, libertates et gratias a praedictis Ileinrico iv., Conrado ii., Philippo, Wilhelmo, Ru- dolpho et Friderico ii., necnon ab aliis illustribus Romanorum imperatoribus et regibus ipsi monasterio traditas et concessas, prout rite et rationabiliter sunt traditae et concessae, et quas idem monasterium habet et habuit ali antiquo. Mandantes nihilominus omnibus et singulis regio hoc edicto, ne quis imperii fidelium dictum monasterium vel personas deo inibi famulantes praesuniat aliqualiter molestare aut iura eius infringere seu libertates con- cessas quomodolibet violare. Nulli ergo omnino hominum cuiuscunque couditionis, status seu praeeminentiae fuerit, ticeat hanc nostrae maiestatis approbationis, innovationis et confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui facere prae- sumpserit, gravem nostrae dignitatis offensam se noverit incurrisse. In testimonium prae- missorum praesens scriptum sigillo maiestatis nostrae regiae iussimus communiri.
Datum apud Nuerenberg, iv. idus iainiarii, anno domini millesimo ducentesimo nona- gesimo nono, regni vero nostri priiuo.
Stumpf aus Paullini Annales Oellae Paullinae, hs. im archive zu Rudolstadt, bl. 96.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 515, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/5ed1de07-fedf-482b-a60e-b99d0a5aba87/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success