Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 991, S. 815
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 991, S. 815
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 991, S. 815
Pater et domine mi graciosissime. Regracior vobis de multis beneficiis michi per vos impensis et adhuc ut spero sine dubio impendendis. Noveritis, quod literas vestras Her. fratri vestro de Pordicz et adhuc uno inissas per vos statim per Wig. nuncium domini Treverensis ulterius Ysen. procuravi, sicut eciam vobis nuper scripsi. Et credo vos habere responsum super dictis literis, quia noviter vobis misimus dominus meus et ego tres literas dictorum Hermanni fratris vestri etc. Item literam vestram plebano Bacheraoensi per vos missam hodie magister Wicker sibi portat, qui vadis supra Renum. Item scharsam vestram Lud. cellarius domini mei vobis reservavit. Item plantas et ignicorium ego vobis reservabo, sicut eciam vobis noviter scripsi. Item presentavit mihi unus clericus unain peccam, quam aperui et inveni unum librum scriptuin, duos libros papir. non scriptos et unum cingulum, sicut michi in litera vestra scripsistis, quod totum vobis reservam. Item presentavit michi . idem clericus duos libros eodem die, quas statim sequenti die misi fratri vestro Ysen. cum Io. scol. magistri Eck. notarii civium Erfordensium. Item rogo et consulo, quatenus vobis ordinetis et procuretis diversas res in curia, quia invenietur* ibi in meliori foro, quam alibi, et michi mittatis vobis reservandum. Item unum nuncium non mittatis vacumn ire ad partes de curia, nisi sibi aliquid detis ad portandum de rebus vestris. Item misi vobis tribus vicibus literas meas; nescio enim utrum vobis presentate sunt vel non, quia vos nichil michi scribitis de ipsis. — Item domina marchionissa antiqua ordinavit et fecit compo- sitionem inter dominum Treverensem, marchionem Mysnensem et Erfordenses. Qui Erfor- dienses dabunt domino Treverenst et . . marchioni in toto pro omnibus expensis, dampnis et pro compositioiie decem milia marcarum argenti preter dampna, que fecerunt domino Treverensi in allodio et in civitate Erfordiensi seu recepta sibi et ecclesie Moguntine, ac antiqua ecclesie Moguntine debent restituere domino et ecclesie sue predicte. Item sciatis quod civitas predicta obsessa fuit per amicos domini Treverensis, sed personaliter non fnit ibi, et per marchionem ultra quindene spacium. Marchio iacuit cum exercitu suo in claustro Montis sancti Cyriaci et amici domini ante dictum claustrum. Domini de- canus Moguntinus Hennannus de Lysberg et Ber. de Rosenberg vicedominus Aschaffen- burgensis fuerunt ibi pro domino. Dominus Fredericus de Wanh. fuit superior capitaneus domini Trevirensis, qui sustinuit pro domino et ecclesia Moguntina multum dampnum et labores, cui datur laus et honor pre oinnibus istorum duorum exercituum, quia quasi con- tinue bellavit cum Erfordiensibus una cum amicis domini. Item omnes viftes] Erford. sunt omnino combuste et desolate usque ad fundum. Item Erfordienses nemineni habuerunt pro adiutore nisi comitem de Kevernberg et dominum de Blankenli., quorum ville eciam sunt omnes combuste. Item dampna et expense etc. huius guerre estimantur ultra centum milia marcaruni argenti, quod a magistro Eck. de Saltza eorum notario audivi. Her. frater
736 REICHSSACHEN. (1336) SEPT. 23.
vester semper fuit cum amicis domini et specialiter cum Ger. marschalco domini in exercitu. Item Ger. marschalcus dédit mihi nomine vestro viii. sol. gr. feria quarta ante Mathei, quos vobis reservam vel domino meo Dytm. presentabo, si vos michi demandetis. — Item de imperatore et. . rege Boem. nichil certi possum vobis scribere, nisi quod imperator intravit Austriam cum exercitu suo recedendo de campo, et dominus rex Boem. remansit in campo ; usque ad terciam diem exspectavit imperatorem, qui non rediit. Tune dominus rex intravit Boemiam cum exercitu suo. Et sic adhuc sunt ambo in partibus istis, ita quod nulla certa nova de ipsis habentur. — Item comes Gelrie noviter intravit terram Frysie cum exercitu suo, et bellavit cum Frisonibus, et obtinuit bellum, et interfecte* fuerunt ultra xvi.c. Frysones. — Item dominus Coloniensis intravit eciam noviter Marchiam cum magno exercitu et edificavit ibidem unam municionem contra comitem Marchie. — Item sciatis, quod heu Peter Gil est interfectus ab uno peásimo garcione infra quindenam, de quo do minus С. W. máximo tristatur. Item Muskinus mortuus est ante tres septimanas. — Item sciatis pro novis, quod rustici in Frankonia et circa Bischovesheim fecerimt unuiii regem nomine Armleder, qui cum magna potencia rusticorum pedibus, modici equis, vaduut ad opida et civitates et interfecerunt omnes lúdeos. Primo interfecerunt omnes lúdeos in Kitzingen, in Ossenfort, in Owe, in Mergentheim et adhuc bene in quatuor oppidis, quorum ' nomina nescio. Et eciam fuerunt ante civitatem Herbipolim, sed nichil profecerunt ibidem. Item fuerunt bene tribus vieibus ante Bischovesheim, quod nichil potuerunt ibidem faceré
pre domini, qui semper fuerunt premuniti ad bellandum cum eis. Item interf[ecti]
ludei sunt circa numerum xv.c, ut dicitur pro certo. Et adhuc dictus rex Armleder timetur a domino Treverensi, comitibus et nobilibus ac civitatibus neenon ludeis, qui cottidie pre- munient* se pre ipso et exercitu suo, timentes ipsum cum exercitu suo venire supra Renuin, quod dictus rex intendit faceré, si non caveatur. — Item sciatis, quod dominus contulit capellam in Konthechere Eberharde socio nostra. Item sciatis, quod heu Pingwia est circa mediam partem conbusta et curia episcopi totaliter cum omnibus [rebus], nichil deportando nisi litteras,, vinum, blada, equos, totum combussit in curia usque ad fundum. Item do- minus reemit castrum Wolvestein erga comitem Veldentzem, cui obligatum fuit feria tercia ante Mathei, et dedit sibi in prompta pecunia statim iiiun. cum c. libris ... in Treveri, quia dictus comes noluit unam horam carere de pecunia sua, ñeque exspectare. — Pater et domine mi, sitis niemor [mei], si unquam graciam possetis obtinere super ecclesia sancti Severi, quia libentius essem ibi quam alibi propter notitiam et pro .... si non ibi, tunc sit alibi, ubicunque vobis videbitur expediré. Commendo me vobis. Omnipotens deus, beata virgo et omnes sancti custodiant animam, corpus et res vestías ab omni malo. Amen.
Scriptum per me Nycolaum, vestrum humilem servitorem, feria secunda post Mathei ewangeliste post mediam noctem quasi semi cecus. Rogo vos, ut [non] deridetis me, si in aliquo erravi, quia nimis festinavi et in tantum, quod non potui perlegere. Dominus meus
vobis. Amen.
Domino suo gracioso domino et magistro Rudolfo notario domini Trevirensis dandum.
Aug dem orig. im conceptbuche des Rudolf Losse im archive ru Darmstadt. — 1 Hs. Ir mit abkilrzungsstrich.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 991, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/618ff6c1-7a85-4bb8-a448-072e9464a260/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success