Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 249, S. 311
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 249, S. 311

Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 249, S. 311
In noinine sancte et individue trinitatis. Amen. Fridericus dei gracia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie. Quoniam ad hoc reges instituit dominus, ut in terra principatum et iura super homines habeant, dignum est ut ipsi regem omnium regum pre oculis habentes, iura Sua unicuique recognoscant. Sicut itaque. ex relatione dilecti principis nostri Eberhardi Salzburgensis archiepiscopi, et ex inspectione privilegiorum Salzburgensis ecclesie cognovimus, Gurcensis ecclesia Salzburgensi ecclesie adeo est connexa, ut ab ea unquain nequeat separari. Hanc igitur connexitatem nostre maiestatis robore confirmantes, concediinus ministerialibus Gurcensis ecclesie, ut in sacramento fidelitatis quod prestituri sunt episcopo Gurcensis ecclesie qui pro tempore fuerit constitutus, solum archiepiscopum Salzburgensem habeant exceptum. Concedimus insuper ministerialibus Gurcensis ecclesie ius ministerialium imperii et omnium ecclesiarum episcopalium in rebus suis pariter et ho- nore, forma illa qua in sacramento fidelitatis solum Salzburgensem archiepiscopum exci- piunt, non obstante imperio pretermisso. Ut autem hec nostre concessionis pagina semper habeatur finna, maiestatis nostre robore confirmamus.
Testes huius rei sunt: Sifridus Augustensis episcopus, Conradus Constantiensis epis- •copus, abbas de Salem, Ulricus abbas sancti Galli, Heinricus abbas Augiensis, comes Hartmannus de Wirtemberch et frater suus comes Ludwicus, comes Ulricus de Chiburch, Heinricus marscalcus de Chalindin, Bertoldus de Niffe et filius suus Heinricus, Liupoldus burggravius Augustensis, et alii quam plures.
Acta sunt hec apud Constanciam, vi. kal. aprilis. Feliciter. Anien.
Ego Churiradus Metensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini S. Maguntini archiepiscopi atque tocius Germanie archicancellarii recognovi. Data apud Constantiam, per maniis Bertoldi de Niffen regalis aule prothonotarii, anno domini millesimo cc.xiii., die suprascripto, indictione prima.
Nach einem vidimus von 1431 nnd nach den Salzburger Kammerbuchern 4, 408 im staats- archive zu Wien. — Reg. Frid. nr. 59.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/66a33a5f-a6c8-443b-9c30-774bc7caf78f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success