Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 94, S. 170
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 94, S. 170
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 94, S. 170
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Fridericus divina favente clementia Ro- manorum imperator augustus. Quandocunque nostrae imperialis corroborationis pie ex- poscitur suffragium, celeri affectu est attribuendum, et si in his exposcitur quae durare perpetuo videntur, literis est etiam adnotandum, ne prolixitas temporum posteris hoc red- dat dubium vel incertiun. Noverit igitur omnium tam futurorum quam praesentium indus- tria, qualiter nos pias preces Hartmatnni Brixinensis ecclesiae venerabilis episcopi et dilec- tissimi riostri Eberhardi Babenbergensis episcopi clementer admisimus et Novam Cellam quae gratia sanctae Mariae genetricis dei nuncupatur, cum fratribus inibi deo famulantibus et cum omnibus possessionibus eius iuste acquisitis vel acquirendis in tuitionem nostram suscepimus. S^ane ut fratribus in eadem cella degentibus omnimodis profutura esse de- beant quaecunque largitione regum, concessione principum, oblatione fidelium rationabiliter collata fuerint vel modo contradita sunt, omne eis nostrae authoritatis robur accomodamus. Decernimus quoque ut nulla imperii nostri magna vel parva persona praefatam ecclesiam possessionibus suis quas nunc habet vel imposterum iuste habitura est, audeat disvestire, sed sub nostro pacis ac tuitionis qiiiete omni tempore rata et inconvulsa ei permaneant. Quod ut ab omnibus veraciter credatur et diligentius observetur, praesentem inde paginam conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus, adhibitis idoneis testibus quorum nomina haec sunt:
Eberhardus Babenbergensis episcopus, Gebehardus Wirzburgensis episcopus, Chun- radus Pataviensis episcopus, Hartwicus Ratisponensis episcopus, Cunradus Eystetensis episcopus, Daniel Pragensis episcopus, Fridericus dux Suevorum filius Conradi regis, Hein- ricus dux Austriae, Welpho dux Spoleti, Ladezlaws dux Poloniae, Wadezlaws dux Bohe- miae, Otto palatinus comes de Witilinesbach et frater eius Fridericus, Engelbertus marchio Istriae, Gebehardus comes de Sulzbach et filius suus Beringerus, Heinricus burcgravius de Ratispona, Ekebertus comes de Butene.
Signum domni Friderici Romanorura imperatoris augusti. Ego Rainaldus cancellarius vice Arnoldi Maguntini archiepiscopi et •archicancel- larii recognovi.
Datum Babenberch, iii. nonas iulii, indictione v., anno dominicae incarnationis m.c.lvii., regnante domno Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius vi., im- perii vero iii. Actum in Christo feliciter. Amen.
Ficker aus abschr. sec. 18 in der Bibliotheca DipauJiana 284, 203 zu Innsbruck.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 94, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/672d1c13-e699-40c5-b9eb-7ea03a41fdea/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success