Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 276, S. 331
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 276, S. 331
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 276, S. 331
C. In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus secundus divina favente cle- mentia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. || Inter actus nostros multi- plices quibus nostre dignitatis titulus exaltatur, illud nobis est perpetuo gloriosum in terris et procul dubio retributivum in celis, quod pro tranquillitate sanctarum ecclesiarum dei nostro felici tempore ]] operamur. Hinc est igitur quod notum essevolumus universis fide- libus nostris per imperium constitutis, tam presentibus quam futuris, quod Galganus vene- rabilis abbas monasterii sancti Salvatoris de monte Amito*, fidelis ;! noster, per fratrem Rolandum procuratorem ipsius monasterii maiestati nostre humiliter supplicavit, ut ipsum, fratres suos ac successores, nec non monasterium ipsum, cimi omnibus pertinentiis, posses- sionibus et rebus suis, mobilibus et immobilibus, sub protectione et defensione nostra et imperii recipientes, scriptum quondam divi augusti patris nostri recolende memorie Rolando quondam abbati eiusdem loci et ipsi monasterio factum de verbo ad verbum transscribi facere et confirmare de nostra gracia dignaremur. Cuius tenor talis est: — In nomine etc.1 — Nos itaque de pia imitatione parentum nostrorum recordationis inclite supplicationes abbatis predicti favorabiliter admittentes, ipsum abbatem, fratres et successores suos et monasterium ipsum cum omnibus tenimentis, pertinenciis, possessionibus et rebus suis mo- bilibus et immobilibus sub protectione et defensione nostra et imperii recipimus, et scriptum quondam divi augusti patris nostri recolende memorie superius denotatum de benignitatis nostre gratia confirmamus.
Huius autem rei testes sunt hii: Iohannes illustris Ierosolimitanorum rex, "Erbertus Babebergensis, Corradus Ratisponensis, Oliverus Padeburnensis, Eckehardus Mersbur- gensis episcopi, Hermannus magister hospitalis domus Teotonicorum in Ierusalem, Lupol- dus dux Austrie, Bernardus dux Carinthie, Renaldus dux Spoleti, Henricus marchio de Andesse, Heinricus marchio de Burgowe, Hermannus comes de Vroburch, Otto comes de Ortenburch, Bernardus de Horstmare et alii quam plures.
Signum domini Friderici secundi iuvictissimi Romanorum imperatoris semper augusti et regis Sicilie. (M.) Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vieesimo quinto, impe- rante domino nostro Frederico dei gratia Romanorum imperatore semper augusto et rege Sicilie, imperii eius anno quinto, regni vero Sicilie anno vicesimo octavo. Feliciter. Amen. Data apud sanctum Germanum, vicesimo octavo die inensis iulii, tercie decime indictionis.
254 FRIEDRICH II. 1225 ПТГЛ 28.
Aus dem orig. zu Florenz. Siegel abgefallen. — Reg. Frid. nr. 555. — 1 Die eingerückte urk. Heinrichs VI d. d. Pisa 1194 iuli 20 ist gedruckt oben nr. 193.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 276, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/7042d487-c43b-42ed-9943-b3829bc7c3ea/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success