Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 73, S. 150
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 73, S. 150
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 73, S. 150
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Henricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Omnibus Christi nostrique imperii fidelibus, tam futuris quam praesentibus, notum fieri volumus, qualiter nos interventu et petitione nostrorum fidelium Burchardi Monasteriensis episcopi, Octonis Bavenbergensis episcopi, Erlungi Wer- ceburgensis1 episcopi, Godefridi palatini comitis, Berengarii comitis Henricum et uxorem suam Adelasiam, Marsilium, Ubertum2 et Hugolonem3 germanos, Henrizonem, Litolfum et Gumbertum4 gennanos cum uxoribus et heredibus illorum, quos vel quas habent vel habituri sunt, et specialiter castrum quod vocatur a Carraria cum omnibus allodiis et be- neficiis, libellariis, precariis et cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus, servis et an- cillis, quae nunc habent vel habituri sunt, insuper etiam monasterium sancti Stephani cum omnibus rebus, quas nunc habent vel in futuris acquirere poterunt, in mundiburdii nostri tuicione suscepimus, hac videlicet conditione, ut nullus marchio, comes vel vicecomes, scul- tacius vel vicedominus, gastaldus vel decanus, vel etiam ipse episcopus eos deinceps mo- lestare, inquietare, disvestire, vel ad palatium trahere usquam hoinines super eorum bona habitantes audeat, vel aliquam publicam punicionem facere. Etut molendina in fluminibus terris illorum adiacentibus licenter edificent finuiter precipimus. Si quis autem huius nostri mundiburdii praeceptum infringerit, sciat se compositurum mille libras purissimi auri, me- dietatem camerae nostrae, medietatem praedictis hominibus eorumque heredibus. Ut autem hoc veruni esse credatur et ab omnibus immobiliter conservetur, hanc cartam manu propria corroboratam impressione nostri sigilli insigniri iussimus.
Signum praedicti domini Henrici quarti Romanorum imperatoris illustrissimi. (M.) Burcardus cancellarius registravit. Data decinio kal. februarii, indictione septima, anno dominicae incarnationis millesimo cen- tesimo quartodecimo, regnante Henrico quarto rege Romanonnn anno septimo5, imperante secundo 6. Actum est Warmacie. In Christo feliciter. Amen.
Nach den drucken: Orsato Historia di Padcva (Pad. 1678) s. 285 und Dondi dalT Orologio Dissertazioni sopra 1' istoria ecclesjastica di Padova (Pad. 1802) djss. 4, s. 56, letzterer unvollstandig, beide aus dem archive der Papafava. — Stumpf nr. 3099. — 1 Ors. Erlumbi Werteb.; Dondi: Co- lumbi Vitemb. — ' D. Hubertum. — * D. Ugulonem. — • D. Gunibertum. — * D. nono. — • D. quarto; wohl bcides willkiirlich gebcssert.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/732d9de6-07cb-43e8-ab9c-655a9b5346ec/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success