Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 64, S. 141
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 64, S. 141
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 64, S. 141
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Henrici dei gratia invictissimi imperatoris argumentum pietatis ad decus et comodum eeclesiae Pataviensis et1 civitatis. Quoniam imperialis celsitudo sub oculis divinae conteinplationis, quam nihil latet, saeculare regimen tothis mundi obtinet, maxime debet aequitatis vigore pollere, ut in his quae ad imperialem dignitatem pertinent, iuxta quod merentur provide reddat omnibus quibus praeeminet. AJioquin siquidem nec hic diu regnare, nec in futuro- salvari merebitur, quia dicente scrip- tura: Non est sapientia, non est fortitudo, non est consilium adversus dominum per quam omnis impius dampnabitur. Unde psalmista dicit: Et iter inipiorum peribit, salus autem iustorum a domino et protectore eonun in tribulationis tennino. Igitur ut hanc salutein a domino consequi mereamur, et eum in tempore tribulationis sic protectorem habeamus, ut nihil adversitatis patiannir, summaope nobis nitendum2 est, ut aequitatem atque iustitiain brachiis pietatis in cunctis actibus nostris salubriter amplectamur. Quo circa omnibus tam praesentibus quam futuris notum, certum atque ratum fieri vpluimus, quod Clemens piis- siuius Romanae sedis apostolicus et Ogerius Ilyporegiensis pontifex cancellarius egi-egius
64 • HEINRICH IV. 1090 IUNI 26. '
simulque Henricus Traiectensis episcopue nostrara adivere clementiam humiliter postulan tes, quatenus propter domini et propter caritatem Milonis Pataviènsis episcopi deo et nobis fidelissimi ecclesiae beatissimae dei genitricis Mariae et Iustinae virginis et martins Christi omnem Pataviensem civitateinex integro cum omnibus quae subtus leguntur inviolabiliter3 concederemus et iuxta Constitutionen) antecessorum nostrorum oonfirmaremus. Quorum postulationibus viscera misericordiae, ut animam nostram salvaremus, libenter aperientes et insuper utilitati eiusdem ecclesiae, ne damnum animae nostrae incurreremus, resistere non audentés, praefaptam urbem scilicet Pataviensem atque omnem arimaniam eiusdem civitatis omnemque districtum ac quidquid ad nostram imperialem potestateln pertinet vel pertinuit, tarn in muris, quam in viis seu aquis et omnibus quae dici vel audiri possunt ad terram pertinere, concedimus. Nec non et fluvium qui dicitur Retrone, sicut currit a vado de Silice usque ad fossam quae nominatur Baiba 4. Et .nominative flumen quod dicitur Brenta, sicut currit a fossa quae dicitur Alta et intrat in Cornium usque ad marítimos fines Venetorum, citra quos nostrum imperium his fluminibus terminatur, [concedendo tri- buimus. Ita quod in his fluminibus] 5 nullus potens vel impotens aliqua 6 temeritate com- motus audeat molendina vel aliquod obstaculum absque episcopi licentia faceré, vel quod contra episcopi volúntate esse videatur construere, qui pro tempore Pataviensis ecclesiae sedis rector extiterit. Arenam quoque cum Satyro, cum famulis et famulabus ad. eamdem pertinentibus, cum placitis et districtis seu pontibus cum perviis. . Insuper et vias publicas cum ripaticis et tolloneis, casas etiam cum massaritiis, campis, pratis ac vineis, silvis, pascuis atque stallariis, salectis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, montibas, planitiebus, incensitis atque redditibus, vegtigalibus, pensionibus, arboribusque pomiferis, venationibus, cultis ët incultis, divisis et indivisis ecclesiae beatae Mariae nostri Salvatoris et beatae Iustinae virginis per inviolabilem huius praecepti auctoritatem corroborando et confirmando concedimus et donanius, et concedendo et donando corro- boramus et confirmamus. Et confirmantes praecipimus et praecipiendo modis omnibus confinnamus, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldio vel qüaelibet persona cuiuscumque conditionis sit, presbíteros aliquo modo Pataviensi ecclesiae subditos, vel quoslibet ex clero, pariterque laicos incensitos vel libellarios seu cpmendatitios, aliqua parte audeat vel praesumat ad quodlibet placitum trahere vel quamlibet publicam func- tionem ab eis exigere, nisi in praesentia Pataviensis episcopi quocumque tempore episco- patum rexerit. Si quis autem contra hoc nostrum praeceptum aliquo modo insurgere7 temptaverit, vel aliqua temeritate violare vel debilitare praesumpçerit, omni remota am- biguitate intelligat, sentiat atque credat se compositurum mille libras auri mundissimi, mèdietatem quidem camerae nostrae, medietatem vero praedictae Pataviensi ecclesiae et eiusdem rectori in pontificali sede. Et ut hoc praeceptum omni tempore firmum et invio- labile permaneat, iubemus impressione nostri sigilli fieri, ut imago caesaris onmibus certi- tudinem hoc insolubiliter pennanendo in saecula saeculorum exibeat.
Anno doininicae incarnationis millesimo nonagésimo, indictione xiii. Actum est apud Castrum Rivalte vi. kal. iulii. In dei nomine féliciter. Amen.
Signum domni Enrici invictissimi imperatoris augusti. (M.) Ego Ogerius dei gratia Hyporegiensis 3 episcopus et cancellarius vice Herimanni harchicancellarii9 recognovi. Anno dominicae incarnationis m. nonagésimo, indictione xiii. Hoc actum est apud Castrum Rivalte vi. kal. iulii. In dei nomine féliciter. Amen.10
Nach den drucken: Orsato Historia di Padova (Pad. 1678) s. 255 nnd Dondi dall' Orologio
HEINRICH IV. 1090 HJNI 26. 65
DUsertaiioni sopra 1* istoria ecclesiastiea di Padova (Fad. 1802) diss. 4, s. 24, beide aus dem ca- pitelsarchiTe, aber nach zablreichen abweichungen unabhiingig von einander; letzterer bemerkt, dass ein siegel anhangt. — Stnmpf nr. 2904. — 1 Dondi: et fehlt. — 1 D. intentum. — » Ors. immo- biliter. — * O. Barba. — 1 Das eingeklammerte fehlt bei 0., dagegen fehlt Venetorttm — lerminatur bei D. — * 0. imposterum iiaque statt potent — aliqua. — ' O. infringere. — 1 0. Hyporegensis, D. Hyporiensis. — • O. arehie. — 10 Die wiederholung der datirung fehlt 0.; aber weil sie das erstemal an ganz ungewChnlicher stelle steht und mit Amen den schluss der urkunde voraussetzt, wirtl ein versehen der kanzlei bei fertignng des originals anzunehmen seid, nicht etwa ein versehen bei Dondi.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 64, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/742078b3-32de-40fd-a765-0c277ba6dbc8/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success