Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 942, S. 772
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 942, S. 772
Carolus etc. Potestati etc. Luc. etc. salutem et omne bonuni. Devotionis vestre be nigne reeepimus litteras et intelleximus per easdein, qualiter emulorum procacitas falsis semper opinionibus assueta de persona nostra sinistra seminare conatur, et indulte nobis de Curradino et sequaeibus suis finali victorie derogare, ut eorum infelicitas occultetur, cum omnipotens dissipans conventícula inimicorum malisque sua virtute finem imponens conclusit in nostris manibus omnes precipuos mímicos, Corradinum videlicet, dompnum Henricum olim senatorem urbis, ac ducem Austrie, Galvanum Lancie eiusque filium, iam in capitali sententia condempnatos. Vos, si contraria referantur ab emulis, non curetis, quoniam quod facile nolunt credere, satis mature videbunt suis capitibus iminere. Super hiis autem, quod Pisanorum nuntios venturos scripsistis ad veniam postulandum, scire vos volumus, quod apud sedem apostolicam et apud nos non aliam inventent veniam, quam pro suis excessibus meruerunt. Confortemini ergo et super tarn glorioso triumpho in eius,
RJEICHSSACHEN (1268 OCT.) 693
qui dedit, potentiam exultantes, ad gravanduin et deprimendum onines hostes eo aninio- sius insistatis, quo principalibus contritis capitibus nulla resistentiaest in nieiiibris; scituri, quod nos statuiu vestrum sic intendimus iuxta vestrorum meritoruni exigentiain ampliare et nostris beneficiis et favoribus honorare, quod merito gaudere possitis, constantes atque fideles in ecclesie Roniane [et] nostris servitiis extitisse. Nec ignorare vos voluinus, quod nos in senatorein urbis sumus perpetuo ad vitam assunipti, manentes in ipsa urbe ac fruentes per dei gratiam corporis sospitate, exinde compositis per dies aliquot urbis nego- tiis in regnmn nostrum protinus redituri ad cunctorum proditoruin exterminimu et ruinam.
Ficker aus hs. der Bibl. Angelica, D. 8. 17., zu Rora. — Da Conradin bereits als verurtheilt bezeichnet ist, so wird der brief nicht lange ror dessen hinrichtnng, oct. 29, geschrieben sein.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 942, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/79003dd9-74b7-4a70-81ad-f431486391d3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success