Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 215, S. 279
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 215, S. 279

Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 215, S. 279
Ph. dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis fidelibus suis quibus hee || littere demonstrate fuerint, graciam suam et omne bonum. Ad noticiam 'omnium fi||delium nostrorum volumus.pervenire, quod de quibusdaifi bonis facta est con||mutatio et permutacio inter noset dilectum fidelem nostrum comitemGrerhardumdePiets, cuiusvide- licet hec forma est: Siquidem pro reconpensatione illius advocatie in Kastele iuxta Ma- guntiam, quam idem comes Gerhardus de Dits et frater suus comes Heinricus habuerunt de Liupoldo Maguntino electo, de qua advocatia ipsi fecerunt omnem nostram voluntatem, nos in rectum feudum concessimus els omnia bona nostra in Usungen que nos ibi habui- mus, cuin pmni iure quod illis bonis adtinet, et etiara his patronatus in ipsa ecclesia; ex- ceptis videlicet ilhs hominibus qui in illis bonis iure proprietatis nobis adtinent, et excepta medietate illorum hominum qui ipsi ecclesie in Usungen adtinere dinoscuntur; illorum enim hominum qui ipsi ecclesie" in Usungen adtineht,.media pars nostra.fuit; hanc igitur medie- ■ tatem ipsi coihiti Gerhardo et fratri suo comiti Heinrico sicut et alia bona nostra in Usun- gen in rectpm feudum concessimus. Ut autem hec omnia flrma permaneant, presens inde puplicum instrumentum conscribi iussimus et sigillo nostro communiri.
Huius^autem rei testes s»mt: Curiradus Spirensis episcopus, abbas Fuldensis, Her- mannus langravius Thuririgie, cT»mes Adolfus de Monte, Albertus' de Aentse, Cuno senior et Cuna iunior de Minzimberch, Berhtoidus camerafius noster daWalpurgevelde, Iohannes fHius Wolframmi sculteti de Vrankenevurt, et alii quam plures.
Dfttum apud Vrankenevurth, xviii. kal. februarii, indictione decima. ■' .
Aus dem orig. .zu Idstein. Das siegel erbalten. — Mangelhaft gedr. Reinhard Kleine Aus- fuhrungen 1, 95 nnd Griisner BeitrSge 3, 145. — Reg. Phil. nr. 87.
A • * '
* • , t , # • ■
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/7c2e2f09-0287-4afe-a28d-0281db22e309/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success