Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 172, S. 246
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 172, S. 246
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 172, S. 246
C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus sextus dei gracia Romanorum imperator et semper augustus. Ad eterni regni premium et temporalis imperii incrementum apud regem regum nobis proficere non ambigimus, si eaclesiis dei et ecclesiasticis personis ad pauperum christi sustentationem liberalitatis nostre" manum misericorditer extendamus. Ea propter notum facimus universis imperii nostri fidelibus, presentibus et •futuris, quod nos hospitale in Altimburc, qu«d serenissimus pater noster Fridericus quondam Romano- rum imperatbr augustus pro remedio anime sue instituit, cum omnibus boriis suis mobilibus et immobilibus, que in presentiarain habet vel in posterum prestante deo pia fidelium christi largitione vel emptione iuste obtinuerit, nominatim vero cum quatuor mansis .in Altimburc et tribus aliis mansis in villa Nenewicz cum pertinentiis suis, quos/mansos predictus pater noster eidem hospitali libere contulit, et cum area quadam sita in Altimburc, quam fidelis noster Ulricus clericus ei tradidit, in specialem serenitatis nostre protectionem suscepimus. Ad hec, quia ad piam pauperum diligentiam predictum hospitale necesse habet tum nostra tum aliorum christi fidelium ope adiuvari, imperiali benignitate ecclesiam in Aldenkirchen et capellas in terminis parrochie*eiusdem ecclesie sitas, cum villa Nubodin, que dos est ecclesie, cum omni iure et pertihentiis suis predicto hospitah contradimus et presenti pagina in perpetuum confirmamus. Imperiali auctoritate concedentes, ut siquis ministerialis vel alius cuiuscunque. conditionis homo iam dicto hospitali quicquam de prediis suis conferre voluerit, id nostra fretus auctoritete libere faciat. Volumus itaque et districte precipimus1, ut quecunque Jbospitali collata fuerint ad usus fratram1 eiusdem hospitalis libere deserviant. Statuentes et imperiali edicto sanctientes", ut nulla omnino secularis vel ecclesiastica per- sona predictum hospitale in hac maiestatis nostre concessione -gravare audeat vel aliquo modo presumat molestare. Quod qui fecerit x. Hbras auri pro pena componat, quas eidem hospitali precipimus" persolvi. Ut igitur hec omnia in perpetuum rata permaneant, pre- sentem paginam conscribi iussimus et maiestatis nostre sigillo communiri.
Huius rei testes sunt: Heinricus Pragensis episqppus, Rudolfus Verdensis episcopus,. Bertoldus Nuwenburgensis episcopus, Eberhardus Merseburgensis episcopus, Lanfrancus Pergamensis episcopus, Cunradus dux Swevorum, Liupoldus dux Austrie, Albertus mar- chio Misnensis, Curiradus marchio de Landesberc, Sifridus comes de Orlamunde, Albertus comes de Bogen, Rupertus de Durne, Cuno de Minzenberc, Tiemo de Cholditz et alii quam plures..
Signum domni Henrici sexti Roraanorum imperatoris invictissimi. (M.) Acta sunt hec anno "dominice incarnationis m.c.xcii., indictione decima, regnante domno Henrico eexto Romanorum imperatore gloriosissiino,' anno regni eius xxiii., imperii ii.
HEINRICH VI. 1192 NOV. 20. 169
' Ego Cunradus Moguntine sedis archiepiscopus et tocius Germanig archicancella- rius recognovi.
Datuin apud Altimburc, per manuni Sjgeloi imperialis aule prothonotarii, xii. kal. decembris.
Nach abscbr. aus zwei bis auf ein einziges wort gleichlautenden origirialen zu Dresden, yer- glichen mit abschr. Stumpfs aus dem orig. — 1 Zweites orig. pauperum.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 172, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/898ad017-55f9-452e-bd65-4545ea11cb08/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success