Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 38, S. 116
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 38, S. 116
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 38, S. 116
In nomine sancfe. et individua trinitatis. Henricus divina favente clementia Roma- norum imperator augustus. Cum satis [iustum] dignumque sit ut imperialis celsitudo dig- nitatis subditorum precibus iuste ac devote precantium aures prebere dignetur easque sue pietatis dono fhonorare], quia sicut omnibus culmine preest honoris, ita omnibus debet misericorditer subvenire. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus sancte dei ecclesie ac nostris, presentibus et futuris, qualiter Adhelinus venerabilis abbas rector cenobii [in honorem] sancti Petri apostolorum principis constructi, [quod] vocatur enim Palatiolum, quod situm est super Montem Viridem, adiisse celsitudinem nostram postulantem super rebus monasterii sui quod nostxorum [antecessorum] ex pietate largitmn est, ut nostrae . iuberemus illi preceptum facere auctoritatis, per quod fultum esset et tutum omni in tem-. pore de predictis suis [rebus]. Videlicet curtem de Rio cum capella sancte Marie que sita est in comitatu Populoniensi, curtem vero de Cistorano, curtera de Caldana, curtem Sala- momci in- Castagneto et ecclesiam sancti Columbani, curtem in Assaliceto cum oratorio .sancti Viti et sancti Donati, curtem sancti Matliei de Luca, curtem <le Porto Offi, curtem de Visignano et ecclesiam sancti Salvatoris de Versiliano cum omni pertinentia sua,. cur- tem de Patrigna.no et Montebono, seu in aliis locis omnibus que in dicto cenobio sancte Petri pertinere cemuntur, illi in perpetuum corroboramus [et] per hoc nostrum' unperiale preceptum concedimus et confirmamus.' Hec omnia predicta que iuste et legaliter tenet, nec non cum omnibus rebus, cum castellis ef villis, pratis, paesquis, sH\as, montibus, valli- bus, planibus, aqujs aquarumque decursibus, piscationibus, mblendinis, terris cultis et in- cultis, ripis, portibus, verum etiam cum omnibus de quibus venerabile cenobium iuste investituram habet, cum servis et ancillis, aldianis et aldiabus, capellis, oratoriis, villis, mansis, seu quamcumque scripturam et cartam habet, confirmamus qiiiolem et firmissima traditione largimur eidera monasterio sancti Petri principis apostolorumt cum omnibus per- tinentiis et adiacentiis suis, tam infra civitatem Lucensem vel Pisensem' et quam de foris, una cum pertinentiis suis que habere et tenere videtur aut in antea acquirere debet. Pre- cipientes itaque iubemus, ut nullus dux, episcopus, marchio, comes, vicecomes, castaldio, sculdascio, decano seu nullaque imperii magna parvaque perspna de rebus mobilibus sive immobilibus sive de qualibet terra disvestire, molestare, inqutetare eidem monasterio sine legali iudicio facere presumat. Sancimus insuper et nostra imperiali auctoritate con- cedimus, ut si contingat quod sepe accidit, quatenus abbas prenoininati monasterii huius loci habitaculmn deserftt, liceat monachis ex sinu eiusdem ecclesie quem meliorem viderint eligere in patrem, omnium episcbporum vel omnimn hdminmn mortalium contradictione remota. Nec fas sit alicui monacho ex alio monasterio ad illud transitum facere sihe -vo- luntate monachorum inibi deo servientiura in perpetuum. Si quis autem huius nostre pro- mulgate voluntatis et precepti violator extiterit, sive predicte ecclesie sancti Petri innova
HEINRICH II. 1014 (FEB.) 39
tionem facere, aut in castellis, villis vel aJiquibus aliis locis eius aribergare, placituin sine eiusdenv cCnobii abbatis iussione ullatenus tenere, aut aliquam angariam vel publicam func- tionem aut theloneum extorquere vel tollere aut monachos de aliqua re molestare [audeat], sciat se compositurum auri cocti libras decem millia, medietatem camere nostre et medie- tatem abbati eiusdem monasterii qui pro tempore fuerit; et insuper quod ei deterius est cum Iuda traditore domini salvatoris hostri eternis deputetur incendiis. Ut autem verius credatur hoc preceptum- nostra auctoritate factmn, presentem paginam mariu propria ut videtur infra corroborantes, sigillo nostro iussimus signari.
Signum domini Ilenrici (M.) serenissimi imperatoris Romanoruin.
Henricus oancellarius vice Everardi episcopi archicancellarii recognovit. Datum anno dominicae incarnationis m.xiiii., indictione xii., anno vero doniini Ilenrici im- peratoris augusti regnantjs xii., imjjerii eius primb,
Nach dem drncke: Soldani Historim monasterii s. Michaelis de Paesiniano (Lucac 1741) s. 21. — Stumpf nr. 1605, wo der ansstellort nach anderer quelle. — Einige fehler ljessen sich nach der mm grossen theil ubereinstimmendcn urk. Stumpf nr. 2176 bessern.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 38, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/8af030e8-f41b-4c83-897f-05c80e433db8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success