Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 944, S. 773
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 944, S. 773
Qualiter contra Hungaros gentem fallacem, Cumanamque perfidiam regie processerit excellencie celsitudo, etsi multilinguis fame relatibus ad vestram poterit noticiam pervenisse, vobis tamen tenore presencium nudam claramque describimus veritatem, ut nostris redditi litteris cerciores, securi valeatis de domini nostri successibus exultare. Primum quidem cum magestas regia dolis Hungarie concitata, quasi amplius desimulare non valens, ut ipsam ingrederetur in gentes erexerat animos, et sue convertens intencionis propositum iusserat exercitum congregari, quidam frater ordinis Minorum pro parte Hungarorum re- gem nostrum adiit, et super facto treugarum secum tractatum habens, treugas iniit cum eodem. Quo quidem facto, quoniain gentis illius est fides, fidem aliquam non servare, veritas, non dicere veritatem, et opinatur esse periurium, periuria non comittere, et men- dacium esse reputat nil mentiri, statim veniens contra treugas, ingressa fuit Moraviam
694 IIEICIISSACHEN. (1273 OCT.)
cum innuinmerabili multitudine Comanortun. Quod ibi auribus domiui hmotuit regis, in- meuso exercitu congregato versus eos lconuui direxit sigua victoruin* celeri eis festiiiacione cupiens obviare; et dum communis haberet opinio quod ipsi secum dubie mortis deberent inire discrimina sibique bellicis gressibus repugnare, adventu regio velud de celo fulminis ictu cadentis exterriti fugere salubrius reputantes terga verterunt. Verum tarnen quamvis per fuge subsidium se conarentur eximere a gladii facie persequntur* non sic illesi evadere poterunt, quin ex ipsis plurimi caderent subsequentium dextia, et unda fluminis innúmeros absorberet. Perfidis itaque fugatis Ungaris et Comanis, cum iam nullum in campis inve- niret obicem regie supereminencia maiestatis, ad expugnanda castra suam convertit po tencian!. Et castro Posonii machinarum inpulsionibus aliisque tormentorum generibus viriliter cxpugnato, infra brevi spatium temporis totus comitatus Posonii, quem hactenus tenebat magister Egidius, cum villis atque castris armis triuraphalibus aquisitis regali fuit subditus dicioni. Hüs denique absque nostrorum lesione peractis, ad quandam civitatem se postmodum contulit magnificencia principalis, que Iaurium dicitur, et est dignitate pre- dita kathedre pastoralis; qua quidem obtenta potenter, ceterisque ipsius episcopates villis et munitionibus expugnatis et aquisitis, in celsi brachii potentatu illam continuato cursu dominus rex ingressus fuit felicem Pannoniain, que beatum Martinum gignere meruit et ipsam sibi totam regii potentia culminis vendicavit. Demum vero versus septentrionalis plage zonam algidam se convertens, obsedit Suppronium, et ipsum frequentibus ac terri- bilibus machinaran ictibus flagellatum non dedignata est regalis dignitas non suscipere, que semper prostratis consuevit parcere et pulchrius reputat misericorditer agere quam sevire etc. Amen dicant omnia*. Alleluia.
Aus einem formelbuche sec. 15, Ы. 33, zu Coblenz. — Der brief wird in den erslen tagen des October geschrieben sein, während deren die Übergabe топ Oedenburg erfolgt sein muss, da der k6nig oct. 14 schon wieder zu Krems ist Vgl. Reg. Otakar nr. 259. 260.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 944, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/8afd400c-d171-44c5-b200-52d9f7b7c50a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success