Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 120, S. 195
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 120, S. 195
In nomine sánete et individué trinitatis. Fridericus divina favente dementia Roma- norum imperator et semper augustus. Dignitas imperii Romani in optimum statum robo- ratur et reipublice plurimum confert, si ea que celebri digna sunt memoria in scriptis redi- gantur et ad omnium posterorum noticiam congruo ordine transférante", " ne forte per negligentiam sive per ignorantiàm rerum gestarum veritas depereat vel per successiones temporum totus ordo rerum dubius apud homines relinquatur. ■ Ea propter cognoscant universi fidèles imperii per Italiam constituti presentes et futuri,' quod nos sepe audientes dubietatem esse apud homines de sanetissimo corpore beati Bartholomei utrum esset apud Beneventum, vel sicut Celebris fama divulgabat Rome translatum, dum in obsidione urbis Rome cum fortissimo et innumerabili exercitu consisteremus, placuit maiestati nostre dili- gens Studium et dignam operam in hoc ádhibere, ut per veritatem indagatam et perfecte cognitam omnis dubietas de medio tolleretur et fides credentium apud deum meritum ha7 béret. Inde est quod nos pro inquirenda huius rei veritate et pro removenda de cordibus hominum omni dubietate annales predecessorum nostrorum catholicorum imperatorum re- volvimus, et in ipsorum annalium sexto libro invenimus, qualiter imperator Otto secundus venerandum corpus sanetissimi apostoli Bartholomei * et in insula Lichaonia in tumba por- phiretica gloriosissime c'ollocaverit. Quia vero predictus Otto imperator ecclesiam in qua beatus apostolus requiescit multis possessionibus et benefieiis ditavit, et privilegiis suis orna vit et muni vit: nos quoquë quoniam prefata ecclesia specialis nostra est et imperio pertinet, privilegio nostro adornamus eiusque bona et possessiones ab ipso collatas nostra imperiali auetoritate confirmamus. Ordo autein et series translationis de saneto corpore apostoli a Benevento ad urbem talis est, sicut in subscriptis capitulis manifeste declaratur : „Anno ab incarnatione domini nonacentesimo septuagésimo quarto Otto pius ad urbem perveniens die natalis domini vocato ad se filio suo Ottone �?шп a papa Leone coronari et augustum vocari fecit, eique Constantinopolitani imperatoris filiam Theophanu in matrimonio iunxit, et reversus de Italia pasca domini Quintiliburgé celebrans et in Martianopoli ascen- sionem ex more ferians1 morte antë pentecostem tertia feria correptus post multas victo rias, post Grecos Apolos et Calabros superatos, tricésimo séptimo regni sui anno, imperii tercio décimo, diem ultimum clausit in Magathaburg. Alio quoque anno filius eius iam dictus succedens in regno octuagesùnum quintum' ab augusto imperavit. Hic dum Grecos incaute in Calabria persequeretur omisso milite de navi exiliens natando2 evasit. Demuin vero exercitum congregans Beneventum obsedit captoque beati Bartholomei ossa inde asportavit ac Rome in Tyberis insula in tumba porphyretica ea collocavit in terramque suam per Tyberim et mare in prefato sarchophago deportare cogitavit, sed eo in brevi vita exempto preciosus thesaurus ibi remansit. Nam nono anno imperii sui Rome moritur et ante beati Petri ecclesiam in concha marmórea honorifice humatur. Anno ab incarnatione domini nonacentesimo octoagesimo quarto Otto tercius patri in. regno succedens lxxxvi. ab Augusto imperium est adeptus. His diebus beatus Adelbertus Pragensis episcopus predicans Pruxis
118 FRIEDRICH I. 1167 AUG. 6.
■martyrio coronatur. Octavo septlino decimo imperii sui anno diem obiit et in ecclesia sancte Marie Aquisgrani sepelitur. Ii duo Ottones posteriores quamvis brevitatis causa pauca de eis dixerimus tam feroces tam mirabiles fuere, ut unus pallida mors Saracenorum seu san- guinarius, alter mirabilia mundi diceretur." Ut autem hec omnia verius credantur et ma- iori auctoritate ab universis fidelibus decetero observentur, presentem inde chartam iussimus exarari et nostre maiestatis aurea bulla simul et cerea communiri precepimus et roborari. Si quis vero huius nostri precepti contradictor vel violator esse presumpserit, centum Hbrisauri optimi pro pena componat, dimidiam partem fisco nostro et dimidiam partem supramemorate beati apostoli ecclesie.
Huius autem nostre confirmationis testes sunt: Christianus Maguntine sedis archi- episcopus et tocius Germanie archicancellarius, Rainaldus Coloniensis archiepiscopus et Italie archicaricellarius, Alexander Leodiensis episcopus, Godefridus Spirensis episcopus, Daniel Pragensis episcopus, Udo Cicensis episcopus, Gero Alberstatensis episcopus, Her- marinus Voldensis abbas, Henricus sacri palatii prothonotarius et sancti Stephani in Ma- gontia prepositus, Godefridus prepositus, Fredericus dux filius regis Conradi, Bertholfus dux de Zeringa, dux Welfo iunior.
Signmn domini Frederici Romanorum imperatoris invictissimi. (M.)
Ego Philippus cancellarius vice Rainaldi Coloniensis archiepiscopi et Italie archi- . cancellarii recognovi.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo septimo, in- dictione xv., regnante domino Frederico Romanorum imperatore victoriosissimo, anno regni eius xv., imperii vero xiii. Feliciter. Amen. Datum iuxta Romam in Monte Gaudii, octavo idus augusti.
Aus hs. der bibl. Vallicellinna B. 12. bl. 365 zu Rom. — Die eingeriickte erzlihlung ist aus def chronik Qtto's von Freising lib. 6. cap. 24—26 entnommen. — 1 Hs. faciens. — * Hs. natalibus.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 120, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/8b1a7c80-0643-437e-916e-dee929183129/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success