Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 80, S. 155
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 80, S. 155
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 80, S. 155
C. In nomine sanctg et individug trinitatis. Lottharius divina favente clementia ter- chos Romanorum imperator augustus. |j Sicut pro instituendo divino servitio nova plantare et inchoare magng devotionis indicium est, ita inchoata conservare et confirmare non mi- nus ,| salutiferum est, et omnino hoc attendere et circa id intentam esse imperialem decet magnificentiam. Proinde tam futurorura quam presentiiun noverit j| industria, qualiter raagng religionis et sanctitatis vir Werinherus abbas interventu dilectg consortis nostrg
78 LOTHAR m. 1135 IULI 15.
Richinchg hoc aput nos optinuit, ut ea qug ab antecessoribus nostris divg meraorig Ottone maiore, 'annitente consorte sua Adelhede, et a filio suo eiusdem nominis collata sunt gc- clesig Einsidelen nuncupatg, nos approbaremus et approbata imperiali auctoritate confir- maremus. Cuius libertatem debita devotione et affectu aniplectentes hoc statuimus et iu- bemus, ut eiusdem loci advocatus super officialem familiam qug infra munitatem cottidie servire debet ad usus fratrum, nullam habeat potestatem, nisi prout abbas voluerit et pe- tierit. Exterius vero ab omni exactione non minus choercemus eum precipientes, ut cum clero nihil, cum ministerialibus vero et familia eiusdem qug foris est non nisi ex iudicio agat, et quod iudicio acquisierit abbati quod suum est inde tribuat. Cum censualibus etiam tam liberis quam capitalibus idem observet,' ut nichil cum ipsis contra iusticiam agat et in his omnibus abbati suum debitum recognoscat. Secundarios etiam advocatos immo exac- tores omnino interdiciinus. Hec itaque imperiali auctoritate nostra amplectentes et confir- mantes, precipiendo iubemus ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, nulla denique magna parvave persona in his concessis prefatam gcclesiani infestare vel concutere audeat. Si quis vero, quod non credimus, contra hoc presumpserit, centum libras auri, medietatem camerg nostrg et medietatem sepius dictg componat gcclesig. Quod ut verius credatur et ab omnibus diligentius custodiatur, presentis decreti cartam sigilli nostri im- pressione insigniri iussimus.
Signum domni Lottharii tertii Romanorum imperatoris (M.) invictissimi.
Ego Berhthuldus vice Adelberti archicancellarii recognovi. (S.) Data anno incarnationis dominicg m.c.xxxvi., idus iulii, indictione xiii., anno vero regni regis Lottharii xi., iinperii tertio. Actum aputLuteram. InChristi nomine feliciter. Amen.
Aus dem orig. zu Einsiedeln. Siegel erhalten. — Gedr. Hartmann Ann. Heremi 192. (Rey- mann) Doc. arch. Einsidl. 2, 38. — Reg. imp. nr. 2153. — Wegen der ausstellungszeit vgl. nr. 83.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 80, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/935bb57c-92de-4df9-b003-18f6fe81eb7d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success