Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 953, S. 779
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 953, S. 779
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 953, S. 779
Nicolaus etc. regi Romanorum. Solet nota etc.1 — animos coegerunt. Et quidem, fili carissime, a tua memoria excidisse non credimus, quam diligenti studio quantaque in- stancia tempore memorati predecessoris nostri Gregorii extitit laboratum, ut tuis iu via pacifica gressibus positis, tue promotionis negotium quietius et securius duceretur. Ad quod utique promovendum varios dictus predecessor perutiles tractatus assumpsit. Qui, prede- cessore ipso, sicut domino placuit, humanis rebus exempto, finalis consummationis effec- tum consequi nequiverunt. Quare pie memorie Innocentius papa, predecessor noster, con- sulte considerans, quod statui publico, et tuis precipue commodis, quibus sicut eius scripta testantur, in hoc providere pio intendebat affectu, multipliciter congruebat, ut tractatus huiusmodi ante tue serenitatis adventuin in Italiam firmitate debita vallarentur, magnitu- dinem regiam duxit per apostolicas litteras rogandam in domino et hortandam, suo tibi consilio nichiloniinus persuadens, utcum omni celeritate, qua posses, aliquos viros ydoneos, pacem et concordiam gerentes in votis, et a te plenum habentes ad premissa tuo nomine firmanda mandatum, ad suam presentiam destinares, cum omnino foret expediens et sue
700 KEICHSSACHEN. 1277 DEC. 12
propterea voluntatis existeret, ut iter ad veiiienduni in Italiam nequaquam assumeres, nec si forsitan assumpseras ulterius prosequereris assumptum, antequam premissa forent soli- ditate aliqua congrua roborata; venerabili fratri nostro Bernardo episcopo tunc electo Albiensi ad tuam propter hoc preseutiam destinato, qui causas utiles et necessarias, que non inmerito predecessorem ipsum Innocentium ad ista movebant, et voluntatem suam super illis, quamquam in predictis litteris patenter expressam, manifestius aperiret, quam ex affectu sincero consuluit et cum fratribus suis consulta deliberatione prehabita voluit adimpleri. Tandem venerabili fratri nostro Basiliensi episcopo, tuo tunc nuncio, ad sedem apostolicam accedente, ac memorato rege [Sicilie] apud sedem existente predictam, pre- fatus predecessor I., dum prosecutioni tractatuum eorundem cum diligentia et sollicitudine multa vacaret, in eum incidit infirmitatis articulum, in quo infra paucos dies cursum pre- sentis vite finivit, propter quod ex eisdem tractatibus non est desideratus exitus subsecutus. Postmodum vero recolende memorie Adrianus papa, predecessor noster, eidem Innocentio in apostolatu iminediate succedeus, voluit, ut idem rex se conferret Viterbium pro memo- ratis tractatibus prosequendis, ubi nos tunc in minori officio constitutos, venerabilem fra- trem Sabinensem episcopum et dilectum filium nostrum I. sancte Marie in Cosmedin dia- conum cardinalem super prosecutione huius deputavit. Sed quia dictus predecessor Adrianus post promotionem suam brevi tempore supervixit, assumpta prosecutio ad id, quod prose- quentium intendebat diligentia, non perveuit. Demum autem pie recordationis Iohannes papa, predecessor noster, ad apicem apostolice dignitatis assumptus, quamquam libenter super tractatibus ipsis fuisset eorundem predecessorum suorum studia prosecutus, quia tamen nec prefatus Basiliensis episcopus, nec quivis alius ad hoc transmissus a te man- datum habens ad premissa tuo firmanda nomine in Romana curia presens erat, ipse lau- dabiles in hiis eorundem predecessorum suorum semitas prosequendo, circa predictos, ad- ventum et prosecutionem tractatuum, eadem consilia, exhortationes, preces et suasiones iterans, dilectum filium fratrem Bartholomeum de Amelia, ordinis Minorum, ob eandeni causam, ob quam memoratus episcopus Albiensis per eundem predictum Innocentium • missus fuerat, ad tuain presentiam destiuavit. Profecto intendebat hiis eorundem prede- cessorum, et specialiter Innocentii et Iohannis patema provisio quieti coinmuni et tuis sin- gulariter, sicut in litteris eorundem exprimitur, utilitatibus providere, ut omni diligentia caveretur, ne propter tuum vel dicte milicie seu gentis adventum in Ytaliam ad seditio- sorum susurra vel immissiones malivolas aliquid turbationis insurgeret, qu»d dictorum con- sumationi tractatuum impedimenti obicem ministraret, Verum licet et tu, memorato pon- tifice Iohanne adhuc vivente, venerabilem fratrem nostrum Tridentinum episcopum propter hoc ad predictain sedem du.xeris destinandum, qui eodem pontifice Iohanne de hac luce subtracto a curia prefata recessit, et nuncii prefati regis propter hoc eandein sedem eve- stigio adeuntes se pro parte ipsius regis paratos obtulerint, ad tractatus ipsos prosequen- dos, et prout esset expediens consumandos: tamen propter memorati pontificis Iohannis obituni, et ipsius episcopi Tridentini recessum nullus in eisdem tractatibus potuit haberi processus. Et ideo predictum collegium, adhuc eadem sede vacanto, ne interim, que per eosdem pontifices, precipue Innocentium et Iohannem, de ipsius collegii consilio processe- runt, non sine veresimili grandis coniectura discriminis, negligere viderentur, eorundem pontificum provisioni laudabili de collegii eiusdem consilio inchoate adherens, super pre- missis adventu in Ytaliam et nuntiis tuis ad prosecutionem et consmuationem eorundem tractatuum destinandis ad sedem eandem, necnon et premittendis litteris, que prenuncia- rent tempus adventus nunciorum ipsorum, ut provideri posset qualiter et dicti regis nuntii
REICHSSACHEN. 1277 DEC. 12. 701
apud sedeni ipsam concurrerent in eadem, prefatis consilii.s, exhortationibus, precibus et suasionibus per suas celsitudini tue directas litteras iteruni repetitis, cum speraret idem collegium, quod illo, in cuius ditione cuncta sunt posita, misericorditer faciente, interim esset ipsi ecclesie de pastore provisum, qui tuis et sepefati regis nuntiis presentibus pre- dictis tractatibus sollerter intenderet, et eos feliciter auctore domino consumaret, instanter petiit, ut que de premisso tuo adventu per eosdem pontifices Iunocentium et Iohannem de ipsius collegii, nt preinittitur, consilio fuere provisa, diligenter observans nullam contra pretactam providentium intentionem in Italiam miliciam sive gentem medio tempore desti- nares, facturus quod huiusmodi milicia sive gens ab itinere cepto desisteret, si ad hoc forsitan assumpsisset; consultius attendendo, quod ex hoc contra votum et beneplacituni sedis et collegii predictorum prefatis tractatibus non levis impedimenti parari posset occasio, et iidem tractatus quam periculosissime impediri. Ea insuper que circa eiusdein ecclesie terras, et specialiter exarchatum Ravenne et Pentapolim prefati pontifices Inno- cencius et Iohannes per predictos suos nuncios et litteras petierunt, idem collegium cum precum instancia repetens affectuose petiit ct rogavit, ipsa tunc saltim celeri executione compleri, dilecto filio religioso viro fratre Martino de Tuscan. ordinis predicatorum ad presentiam tuam misso, ut tibi prefatas ipsius collegii litteras representans, que contine- bantur iu eis exponeret oraculo vive vocis.2 Post premissa quoque regalis excellencia dilectum filium Conradum de Hervelingin3, familiarem et notarimn tuum, necnon et litteras filialis compassionis ad vacacionem ipsius ecclesie tunc instantem eidem collegio destinavit. Que inter cetera continentes, quod notarius ipse de sollempnium nunciorum tuoruni ad- ventu, qui super premissis et aliis tua vota contingentibus intima tue mentis aperient, sufficienter idem collegiuni informaret, petierunt eidem notario in premissis fidem indubiam efficaciter adhiberi. Prefatus vero notarius ex parte tua eisdem tuis litteris predicto col- legio presentatis et ab ipso diligenter inspectis, asseruit te paratuin statim cum in tuain noticiam provisio ipsius ecclesie deveniret, ad sedem ipsam huiusmodi nuncios destinare. Cum igitur humilitatem nostram etc.4
Datum Rome apud sanctum Petrum, ii. idus decembris.
Aos hi* sec. 14 der Bibl. Vallicelliana, C. 49. bl. 63, zu Rom. — Reg. Pabste nr. 233. — 1 Das folgende aus derselben quelle bei Raynald ad 1277 § 54. — ! Bis hieher vresentlich gleichen inhaltes mit dem schreiben der cardinale bei Raynald § 48. — 3 Hs. Hernelingin; vgl. Kopp Reicbs- gesch. 1, 282. — 4 Das folgende bei Raynald § 55.
KMK). Die von Verona ersuehen den Meinhard, grafen von Tirol und Oorz, drin- gend, ihnen gegen die von Padua und Vicenza personlich zu hidfe zu konwnen. Verona 1278 nov. 14.
Illustri et preclaro domino M. Tyrolis et Goricie comiti et ecclesiarum Aquilegiensis, Brixinensis et Tridenti advocato, suo tainquam domino speciali, Petruszanuus j| de Ripa potestas, Albertus de Scala capitaneus populi, sapientes, consilium et coinmune Veronen- sium salutem et tocius altitudinis et glorie incrementum. Dominacioni et majjgnificeucie vestre sepe et sepius scripsimus, qualiter inimici nostri perfidi Paduani cum Vicentinis et quantitate equitum et peditum marchionis Estensis suntin objsidione castri nostri Colouie; quos vestro auxilio mediante et fratruin nostrorum Mantuanorum intendiinus finaliter sufibcare et ad mortem conducere, ita quod poterimus dicere vos et nos et cum veritate firinare, quod guerra erit finitaetvicta taliter, quod*vobis cessabit guerre et periculi labor. Propter quod expedit, quod vos personaliter cuin exforcio vestro toto venire dignemini
702 REICHSSACHEN. 1278 NOV. 14.
in nostrum auxilium et succursum, affectantes sicut debetis habere maiorem honorem et maius nomen et maiorem gloriam, quam umquam habuerit baro seu princeps in partibus Lombardie. Et bene sciatis, quod gens que non esset magna et fortis sine vobis non esset nobis auxilium neque vigor, imo per non magnam gentem diminuerentur vires nostre, et minus timeremur, et inimici qui sciunt, quod de vobis et succursu vestro maxime super omnia confidimus et speramus, exaltarentur et vires suas magnificarent et nos non time- rent. Quare dominacionem, altipotenciam et magnificenciam vestram instantissime modis omnibus deprecamur, quatenus vobis placeat penitus personaliter omni dilacione postposita in nostrum servicium pervenire cum omni vestro exforcio, sicut de vobis confidimus et speramus. Veniatis ergo pro deo, veniatis et non tardetis, si umquam nos diligitis, honore vestri nostrique gracia et amore. Nec habeatis respectum ad centum milites cum balli- steriis et servientibus, quos ad nos mittitis, ut vestre littere continent, quin personaliter cum potencia vestra tota in nostrum auxilium veniatis, scientes pro certo, quod solum pro personali adventu vestro inimicos reputamus confusos. Datum Vérone, xiiii. novembris, vi. indictionis.
Fîcker ans dem orig. in der Bibl. Dipauliana 973, Ш. 16 im Ferdinandeum zu Innsbruck.
1001. Pabst Martin IV tadelt die von Lttcca, dass sie das reichsunmittelbare. Peecia, weil es dem rekhsboten Rudolf huldigte, zerstörten, und verbietet ihnen weiteres iwgehen gegen die orte im Val di Nievole. (728/ sept.J Martinus episcopus servus servorum dei. Potestati, consilio et communi Lucanensi spiritum consilii sanioris. Orrende feritatis immanitas, quam nuper non sine presumptuose temeritatis audatia in Castrum Piscie in valle Nebule constructum ac eius incolis dampna- biliter perpetrastis, nostri pectoris intima quasi gladius sautiavit acutus, instanter excitans animum ad proferendum in vos et civitatem vestram condigne judicium ultionis. Audivi- mus siquidem et obstupuere quamplurimum sensus nostri, quod cum dilectus filius Rudolfus cancellarius et nunctius karissimi in Christo filii nostri Rudolfi Romanorum regis semper augusti, qui de nostra licentia spetiali pridem cum nostris sub certa forma confectis litteris ad Tuscie partes se contulit a civitatibus, castris et terris imperii receptaras eiusdein regis nomine fidelitatis solitum iuramentum, ab hominibus predicti castri Piscie ad imperium sine' tillo1 medio pertinentis sacramentum huiusmodi recepisset, vos occasione huiusmodi contra predictos homines minus debite indignatione concepta, cum2 sicud dicitur iura que- dam in castro vendicetis eodem, post appellationem ad nos a vobis prout proponitur inter- iectam, ad predictuni Castrum congregatis undique viribus hostiliter accedentes а�? tandem illud per violentiam capientes ipsum ignis incendio consumpsistis, dilectorum filiorum fra- trum ordinis minorum aliasque dicti castri ecclesias ad honorem diviui nominis dedicatas sacrilegis manibus diraendo, bonis omnibus inventis ibidem non sine multe cupiditatis vitio nequiter asportatis; nec hiis extitit vestra satiata crudelitas, sed peiora malis addentes et nephandis actibus nephandiora cumulantes opera in eiusdem castri habitatores absque sexus et etatis electu, effectu pietatis eminus relegato et huinanitatis debito prorsus ex cluso, furentibus gladiis desevistis, innocentem sanguinem inhumaniter effundentes; nichi- lominus adversus alia predicte vallis castra et terras ad imperium predictum spectantia procederé intendendo, in multam divine magestatis offensam, apostolice sedis et nostrum gravamen, iniuriam et contemptum, ac regis et fratrum ipsorum, nec non et clericorum ac hominum dicti castri grande iinino permaximum preiudicium et gravamen. Licet igitur tarn enormis huiusmodi temeritatis excessus vindicte acerbitatem exigeret gravioris et
REICHSSACHEN. (1281 SEPT.) 703
acrioris percellendus existens verbere3discipline, quia tamen niagne devotionis et fidei, qui- bus erga Romanam ecclesiam retroactis temporibus civitas vestra resplenduit, fore imnie- mores non valemus et propter hoc iustum aniini nostri motum volentes ad tempus apostolice benignitatis clementiam temperare, universitati vestre per apostolica scripta et nichilominus sub spiritualibus et temporalibus penis, quas vobis et eidem civitati iuxta beneplacitum nostrum duxerimus inflingendas, districte precipiendo mandamus, quatenus pro nostra et apostolice sedis reverentia deinceps a talibus desistentes omnino, contra castra et terras alias supradictas nullatenus procedatis, et si contra itla forsitan exivistis, ad civitatem prefatam sublato difficultatis et dilationis obstaculo redeatis, illo vos in hac parte consilio dirigendo, quod possitis exinde non inmerito comendari. Nos enim auctore domino taliter super hiis in brevi curabimns efficaciter providere, quod iura, si qua vobis in castris et terris debentur eisdem, vobis et civitati predicte illesa et integra servabuntur, eique ac vobis et etiam circumposite regioni pacifici status et prosperi duratura tranquilitas pro- ducetur. Scire autem vos volumus et pro certo tenere, quod si contra huiusmodi mandatum nostrum venire, quod non credimus, presumpseritis, nos et ad penas inflingendas easdem et alias etiain contra vos et civitatem predictam, prout expedire viderimus, procodemus. Datum etc.
Ficker aus hs. sec. 14 der Bibl. Angelica, D. 8. 17, zu Rom. — Pescia wurde 1281 aug. 20 zerstort; vgl. Memorie di Lucca 3, 52. —■ 1 Hs. tieud nullo. — ! Hs. causa. — 3 Hs. verbe.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 953, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/99332150-8600-4d16-9d46-713ec8afb4a7/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success