Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1065, S. 886
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1065, S. 886
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1065, S. 886
Luilovicus dei gratia Romanorum iinperator semper augustus. Decet imperatoriam celsitudinem investigare cura vigili circa honores et commoda subditorum; ad eos tamen liberalitatis sue uberiorem munificentiam consuevit et decet ostendere, quos pre aliis pu- rioris fidei ac ferventioris devotionis constantia sibi propensius et intensius reddidit com- mendatos. Sane inter ceteros nostros fideles imperii manifeste cognovimus civitatem Cre- mone et cives ipsius civitatis propter eoruin virtutes et merita diversis et variis privilegiis a multis nostris retro predecessoribus esse dotatos; in quibus privilegiis expressius vidimus contineri omnia infrascripta: — Primo in privilegio imperatoris Henrici qualiter renovavit et confirmavit etc.1 — et specialiter confirmavit et renovavit ipsis privilegia Creme, Insule Fulcherii et terrarum ripe Addue. — Et in alio insuper privilegio prefati imperatoris Fri- derici, qualiter ipse imperator Fridericus predicta omnia privilegia predecessorum suorum, et specialiter imperatoris Friderici avi sui et imperatoris Henrici patris eius predictorum, et sua similiter, et tam universa quam singula, que continentur in eis, de certa scientia et speciali gratia Hominibono venerabili Cremonensi episcopo nomine dicti communis Cremone concessit et stabilitate perpetua confirmavit. — Quapropter considerantes ipsorum Cre- monensiuni, fidelium nostrorum, veram et rectam constantiam ac etiam eorum fidei puri- tatem, quam semper sacro imperio et etiam nobis ad imperium procedentibus demonstra- runt ac semper continueque deinonstrant, ad nos solos suos affectus et effectus totis viribus erigentes, disposuimus nostra clementia eorum honores et iura, exigentibus suis meritis, scriptis presentibus roborare ac etiam ampliare, nec non nova concessione dotare. Noverit igitur universorum fidelium imperii tam presens etas, quam successura posteritas, quod nos nostra liberalitate ac proprio nostro motu eis, quia in fide constantibus, et communi eoruni predicta omnia et singula privilegia predecessorum nostrorum et omnia alia iura et privilegia .per eosdem nostros antecessores seu alios quoscumque Lombardoruin reges eis concessa, nec non iurisdictiones, honores et usantias, sicut hactenus possiderunt vel quasi, seu ius competit possidendi vel quasi, ex certa scientia concedimus, damus et stabilitate perpetua confirmamus ac innovamus et de novo concedimus, ita quod roboris perpetuo obtineat firmitatem, etiam si propter vetustatem vel aliam causam ipsa privilegia, conces- siones et iura propriis sigillis seu propria bulla careant; non obstante aliqua cassatione, que facta esse reperiretur de privilegiis suprascriptis sub quavis verborum forma per clare memorie Henricum imperatorem predecessorem nostrum, quam volumus nullius esse va- loris, et perinde esse ac si nulla cassatio facta foret. Insuper volumus, comniune Cremone et homines ipsius communis debere posse habere libere et pacifice possidere totum eorum episcopatum et districtum, tam in terra quam in aquis, cum omnibus eorum iurisdictioni- bus, sicuti a triginta annis citra pacifice possiderunt, qualitercumque vel quomodocumque reperiantur ab aliis possideri vel quasi teneri vel occupari; non obstantibus aliquibus pri- vilegiis seu concessionibus per nostros predecessores vel per nos aliquibus personis factis
NACHTR. - LCDWIG IV. 1329 IUNI 21. 807
vel concessis, et niaxiine privilegiis per prefatum Henricura imperatorein et per nos Ray- naldo dicto Passerino de Bonacolsis, olira domino Mantue, suisque heredibus vel successo- ribus vel eoimnuni Mautue, nec non Guberto de Corrigia de Parma eiusque heredibus et successoribus seu aliis personis recipientibus pro predictis; quibus omnibus ex certa scientia per presens privilegium derogamus. Eosdem etiam Cremonenses, collegia, universitates et siugulas personas Cremone, nunc iinperio et communi Cremone subiectas, in omnibus eorum honoribus, bonis et iurisdictionibus atque iuribus, quos et que habent et ab olini habere consueverunt, in integrum restituimus et reponimus pleno iure, non obstantibus aliquibus sententiis olim factis et latis per prefatuin clare meraorie dominum imperatorem Henricum predecessorem nostrum; quas quidem sententias ex certa scientia cassamus et totaliter annullamus. Statuentes ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, vel quevis alia persona, quovis nomine censeatur, predictos cives et commune Crenione, Hdeles nostros, contra huius concessionis et confirmationis nostre tenorem super predictis omnibus perturbare, oifendere seu molestare presumat, pretextu etiam alicuius concessio- nis, proniissionis vel contractus generis cuiuscumque, facti per commune Cremone vel aliam singularem personam nomine dicti comraunis aliquibus personis, universitatibus et corarau- nibus; que concessiones, promissiones et contractus quantum ad predicta nullam volumus obtinere roboris firmitatem, etiara si privilegio alicuius iinperatoris ipse promissiones, con- tractus et concessiones essent raunite; que omnia cassamus et per presens privilegium anullaraus. Si quis autem contrafecerit vel contrafacere presurapserit, indignationem nos- tram et penam inille librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et reliquam iuedietatem passis iniuriam persolvendam. Huius autein nostre serenitatis privi- legium gratiosum et cassationes et renovationes predictas obtinere volumus et valere, nulla lege nulloque privilegio per nostros predecessores concessis obstantibus ullo modo, nec etiam ullis verbis derogatoriis, lege aliqua vel privilegio aliquo, positis vel insertis, etiam si de ipsis lege, privilegio atque verbis mentionem vel appositionem oporteret in hoc fieri specialein; nec etiam ullo huic nostre pagine obstaculo inferendo, eo quod scriptura pur- purea non sit scripta, nec cocti muricis et triti conchylii ardore signata, nec questoris sacri palatii annotatione vallata aut aliqua alia sollempnitas sit omissa, quia presens privile- gium ac singula in eo quomodolibet comprehensa ex certa scientia sic scribi volumus, ut sunt scripta. In cuius rei testimonium presentes conscribi ac nostre raaiestatis sigillo et signo consueto iussimus communiri.
Datum et actum vigesimo primo die iunii, in civitate Papie, sub anno doinini mille- simo trecentesimo vigesimo nono, indictione duodecima, regni nostri anno quintodecimo, imperii vero secundo.
Presentibus Iacobo de Spannhay Novariensi episcopo, fratre Gualterio Papiensi episcopo, Frederico burgravio de Nurenberg, Ludovico duce de Tech, Friderico comite de Ottingen, Andrea de Brunech, Anfieono Spinola Ianuensi, consiliariis et secretariis nostris dilectis, et Vanni de Suxinana de Ubaldiiiis, Ramengo de Casate de Mediolano et Castel- lino de Becharia de Papia, testibus ad hoc rogatis et specialiter convocatis.
Cereda aus dem archire zu Cremona, C. Creme, B. B. B, — Vgl. oben nr. 1088 und nr. 1106. — ' Das folgende rautatis mutandis wiirtlich iibereinstimmend mit der best&tigung Friedrichs II d. d. 1226 iuli, oben nr. 1088.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1065, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/9d6187ed-435a-47c7-9fba-8f5ab5242fc4/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success