Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 881, S. 711
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 881, S. 711
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 881, S. 711
632 REICHSSACHEN. 1211 lULI 7.
Lateran 1211 iuli 7. Innocentius episcopus servus servorum dei. Venerabiii fratri Sicardo episcopo et di- lectis filiis clero Cremonensi salutem et apostolicain benedictionem. Ad universorum noti- tiara volunius [pervenire], quod nos cum dolore cordis sed in fortitudine spiritus post dili gentes ainmonitiones et dilationes fréquentes exeomunieavimus et anathematizavimus ex parte dei omnipotentis, patris et 1x1 ix et spiritus saneti, auetoritate quoque beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, ac nostra Ottonem dictum imperatorein pro eo, quod bene- ficiorum nostrorura ingratus et promissionum suarum oblitus maligne persequitur regem Sicilie orphanum et pupillum, apostolice tutele relictum, nequiter invadeudo regnum ipsius et aliud Romane eedesie Patrimonium, contra iuramenta et scripta sua, et contra iura et mérita nostra, cum semper parati fuerimus et sepe obtulerimus, ei iustitie plenitudinem exhibere coram arbitris communiter eligendis. Unde cum iuxta sanctorum patnun canónicas sanctiones ei, qui deo et ecclesie fidem non servat, fidelitas servanda non sit, a communione fideliura separate, nos ab ipsius fidelitate absolvimus universos, excomunicantes et ana tematizantes nichilominus omnes, qui ei ad oceupandum regnum Sicilie vel aliud Romane ecclesie Patrimonium prestant auxilium aut prestabuut. Omnia vero iuramenta, que vas- salli nostri vel homines regis predicti contra nos vel ipsum regem prestiterunt eidero vel aliis quibuscumque pro illo, tamquam illicita decemimus non servanda, et eos" ad Obser vationen! illorum non esse ligatos. Audivimus autem quod ipse contra sententiam evange- licam claves regni celorum contempnit, quas dominus Ieshus Christus beato Petro conces sit, ut quodcumque ligaret aut solvetur .super terrain, esset ligatum vel solutum in celis, faciendo sibi divina officia celebrari, postquam excommunicationis sententiam a nobis pro- latam incurrit, quamvis hoc ei veraciter innotuerit per nuncios nQstros et suos, et etiam per litteras nostras, que fuerant in eius presentía recítate. Porro, nisi a tali et tanto resi- puerit errore, nos cum hereticum esse divino iudicio decernemus. Clerici vero cuiuscumque dignitatis aut ordinis, qui ei ecclesiastica sacramenta ministrare presumpserint vel divina officia celebrare, dignitatis et ordinis sui pro certo se noverint periculum incursuros. Quo- circa devotioni vestre per apostólica scripta mandamus et in virtute obedientie district* precipiiuus, quatinus omni gratia et timoré postpositis éa, que proscripta sunt, per civita- tein et diocesim vestram ut nos ipsi solempniter publicetis, et faciatis frequenter ab aliis sine dilatione qualibet publicari, divina suspendentes officia, ubicumque fuerit ipse presens. Volumus etiam et mandamus, ut civibus vestris efficaciter suggeratis, ne deferentes hoinini contra deum sacrosanctam Romanara ecclesiam, matrem suain, cum ipso vel pro ipso nequiter persequantur. Taliter autem, que predicta sunt, cxequi studeatis, ut in hoc ne cessitatis articulo virtus obedientie tamquam aurum in fornacc probetur, ¡ta quod in nullo vestrura inobedientie vitiuin, que secundura prophetam ydolatrie comparatur, valeat inve- niri, cum nos secundum apostolum omnem inobedientiain prompti sumus ulcisci, maxime cum in tain iusta et pia causa, si nécessitas postulaverit, animas vestras nobiscura ex- ponere debeatis. Ad hoc noveritis, quod cum Mediolanenses cives ab antique tramite dé viantes, tamquam improvidi futuroruin, principalis faveant in hiis il Ii, qua hora sibi presumpserint adversus Romanam ecclesiam auxilium impertiri, nos ecclesiam vestram cum tota diócesi sua de communi consilio fratrum nostrorum decernimus ab omni ¡urisdic- tione Mediolanensis ecclesie perpetuo fore subtractam, dantes venerabili fratri nostro . . archiepiscopo, sánete Romane ecclesie cardinali, et dilectis filiis clero Mediolanensis ecclesie firmiter in mandatis, ut ex tune nullaiii sibi veudicent iurisdictiouera in vobis, ñeque vos
REICHSSACHEN. 1211 1ULI 7. 633-
presumatis eisdem obedientiam et reverentiam exhibere. Quod si nee sic improvidum eorum propositiun poterit iinmutari, non solum ecclesie, sed sibi etiam et toti provincie valde dampnosum formidandum est eis, ne manus nostras in eos durius aggravemus. Datum Laterani, ii. nonas iulii, pontificatus nostri anno "tertio decimo.
Cereda aus dem orig. im archive des domcapitels zu Cremona. — Pantif. 13, 1210, ist mit dem inhalte unvereinbar.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 881, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/9e5e4966-e46c-41ef-ac14-aa8a8199240a/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success