Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1075, S. 898
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1075, S. 898
In nomine sánete et individué trinitatis. Rainaldus dei gratia sánete Coloniensis ec- clesig archiepiscopus, Italie archicancellarius. Universis sacri imperii fidelibus per presentía scripta cupimus innotescere, quod dum in legatione et expeditione dornini nostri Frederici invictissimi Ronianorum imperatoris per Tuseiani versus Urbem procederemus, contigit nos Senensem ingredi civitatem. Senenses vero cum sepenumero magnifica imperio а�? nobis servitia impendissent, hoc etiam tempore dominum imperatorem ac nos excellenter liono- raverunt; nam prêter fodrum episcopatus ac comitatus Senensis, quod persolutum erat, mille trecentas libras nobis persolverunt pro expeditione iinperiali. Nos autem pro bac pecunia totam illam expeditionem eis ex parte domini imperatoris а�? nostra penitus re- mittimus. Auctoritate quoque imperiali ac nostra ipsis in perpetuum confirmamus universa, que comes Guido Werra eis legaliter dedit in Podio Bonici ; et quod Ranucius de Stagio et filii Soarci eis fecerunt de Monte Agutulo. Statuimus etiam ac firmissime precipimus, ut hec nullus umquam ipsis auferre vel impediré présumât. Et si quis contra id venire presumpserit, �?. libras argenti componat, medietatem camere imperiali et reliquam medie- tatem Senensibus.
Testes huic rei affuerunt: Petrus abbas Ebredunensis de Sancta Cruce, magister Io- hannes prepositus, magister Iohannes Sosatiensis, Teodericus cornes de Are, Constantinus marescalcus, Arnold us Cnickeman, Everardus de Ambre, Gerardus advocatus Coloniensis, Consideratus consul Senensis, Guido Marescoti, Fortebracius Malavolti, Rolandus iudex, Aldebrandinus Ioseph, Petrus Fassini et alii quamplures legalis testimonii viri. Utque cer- tiora hec semper а�? stabiliora perinaneant, presentera paginam manu propria roborantes, auctoritatis nostre sigillo iussimus insigniri. . «
Acta sunt hec anno dominieg incarnationis m.c.lxvii., indictione xv., imperante do mino Frederico Romanorum imperatore invictissimo, anno regni eius xv., imperii xii. Data apud Sanctum Quiricum, v. kalendas madii. In dei nomine. Féliciter. Amen.
Banchi aus dem orig. im Staatsarchive zu Siena, serie del diplomático ad a. 1167. Das siegel fehlte schon 1332.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1075, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/9f926d7b-2371-4966-96bb-5ac3fcba5ce8/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success