Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 84, S. 159
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 84, S. 159


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 84, S. 159
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Cuonradus divina favente clementia Ro- manortun rex secundus. Praedeeessorum debet privilegia conservare, qui sua vult a deces- soribus instituta servari. Et quia regiae maiestatis est iustis petitionibus aurem misericor- diae porrigere et fideliura regni necessitatibus affectu debito subvenire, dilecti nostri Nicolai venerabilis Cameracensis episcopi precibus annuentes, collata ecclesiae suae -a praedeces- soribus nostris privilegia pietatis intuitu dignum duximus confirmare, ut quod praeceden- tium imperatorum et reguni Pippini, Karoli magni, Lodowici, Arnulfi et Ottonis ecclesiae Cameracensi dedit et confinnavit auctoritas, nostro roboraretur auxilio et regiae nostrae auctoritatis munimine fulciretur, ac ratuni et inconvulsum omni futuro in posterum tempore perduraret. Decernimus ergo et regia nostra auctoritate praecipimus, ut nullus iudex publi- cus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas posses- siones praedictae ecclesiae, quas modemo tempore in quibuslibet papis vel territoriis infra ditionem regni nostri iuste et legaliter tenet vel possidet memorata ecclesia, vel ea (]iiae deinceps a catholicis \aris eidem collata fue/int ecclesiae, aut1 causas exigendas, aut freda
BShmer AeU Imp. 6
CONRAD m. 1145 (OCT.)
vel mansiones vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius eccle- siae tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes ahquatenus distringendos, vel ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus in- gredi audeat, vel ea quae supramemorata sunt penitus exigere praesumat. Praeterea no- vam illam et nocivam consuetudinem, quae vulgo gaulum 2 dicitur, quam iniusta usurpatione solet comes Flandrensis exigere, praedicto fideli nostro Nicolao episcopo, civitati, ecclesiae et territorio Cameracensi, interventu carissimae coniugis nostrae Gertrudis reginae, ex re- galis munificentiae benignitate remittimus. Statuentes ut nullo in posterum teinpore liceat Flandrensi vel cuilibet alii comiti saecularive personae ad praedictam consuetudinem ma- num mittere vel ecclesiae Cameracensis pacem super hoc iniustis vexationibus fatigare, sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae cum cellulis et rebus vel hominibus sibi legaliter subiectis sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine pos- sidere et nostro fideliter parere regno, atque pro stabilitate nostra vel totius regni a deo nobis collati vel conservandi una cum clero et populo sibi subiecto libere dei misericordiam exorare. Et quicquid exinde fiscus noster exigere poterat, ad luminaria ipsius ecclesiae concinnanda perpetualiter concessimus adhibendum. Praeterea constituimus ut nullus suc- cessorum nostrorum regum seu imperatoruni, ut nullus dux vel comes atque vicarius, seu quislibet ex iudiciaria potestate nostram vel antecessoruin nostrorum regum et imperatoruin auctoritatein violare praesumat. Quod si quisquam ausu temerario nostram et praedeces- sorum nostrorum auctoritatem infringere temptaverit, causis regalibus sit pbnoxius, et in- super mille libras auri purissimi componat, diinidietate fisco nostro, et reliquam partem praefatae Cameracensi ecclesiae. Ut autem haec ab omnibus credantur et omni deinceps tempore rata et inconvulsa conserventur, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impres- sione insigniri iussimus, manuque propria, ut infra apparet, corroboravimus.
Huius rei testes sunt: Hartbertus Traiectensis episcopus, Anselmus Havelbergensis episcopus, Cuonradus frater noster praepositus Traiectensis, Godefridus comes de Arnes- berch et frater eius Herniannus, Marquardus de Grumbach, Burchardus de Wetha, Wal- therus de Lovenhusen, Theodoricus de Altena, Tibertus de Spileberch, Tibertus camera- rius, Heinricus de Boninga, Arnoldus de Straza, Reimboldus de Wekesheim, Wichnandus camerarius noster de Sconemberg, Walteras de Velleberch et caeteri quam plures. Signum domni Cuonradi Romanomm regis secundi.
Ego Arnoldus cancellarius vice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancel- larii recognovi. (S.) Anno dominicae incarnationis m.c.xlv., indictione viii., regnante.Cuonrado Romanorum rege secundo, anno vero regni eius viii. Data est in inferiore Traiecto. Feliciter. Amen.
Nach dem drucke: (Mutte) Memoire pour m. I'archev8que de Cambrai (Paris 1772) s. 14 aus dem orig. im stiftsarchive. — Die- ebenda s. 16 und sonst (Reg. imp. nr. 2251) gedruckte urk. d. d. Achen 1145 dec. 30 wiederholt die bestimmungen der vorliegenden, fiigt aber noch weitere rechte hinzu. Es folgt ebenda s. 18 die wiederholung des privilegs durch Friedrich I d. d. Trier 1152 dec. 29, Reg. imp. nr. 2318, vollstilnJig gedruckt in den Sitzungsber. der kaiserl. Akad. 14, 166 aus einer guten copie, deren liicke nach dem dem orig. entnommenen text bei Mutte mit: principum «t/ fa- cianuts decernuntur ntc non fidelium, zu erg&nzen ist. — 1 aut, statt dessen ad zu vermuthen wSre, muss dem orig. angehSren, da es in den wiederholungen wiederkehrt. — 1 Ebenso bei Mutte in den wiederholungen, wShrend die anderen abdriicke gavena und guailum haben. Vgl. Sitzungsber. 14, 168.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/a05530db-0ca4-40cb-8a30-0cc33b3a5787/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success