Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1020, S. 849
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1020, S. 849
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1020, S. 849
Mhmer Aeta. 49
770 NAC'HTR. - OTTO .IV. 1210 AUG. 28.
und neffen die reichslelien des verstorbenen grafen Walfred von Valle. San Salvatore in Monte Amiato 1210 au ff. 28. Fn nomine sánete et individué trinitatis. Otto quartus divina favente dementia Ro manorum imperator et semper augustos. Apud eminentiam nostram fides et devotio locum semper invenit djgnum, semper dicentes illorum augmento efficacius intendere et munifi- ficentie nostre benefitia liberalius eis impertiri, quorum obsequia imperio et nobis oommoda plurima prestare poterunt et existere fructuosa. Ea propter ad universorum imperii fide- liuni, tarn presentium quam fntororum, noctitiam volumus pervenire, quod nos ádvertentes fidelium nostrorum Spatacurte Gualcarini, Gualfredi, et Ubertini fratrum atque eorumdem nepotum Ugonis Fortebracchii, Tebaldi Fortebracchii et Spatalonge puram fidem pariter- que devotionem, quam habent erga nos et preclara obsequia, que ipsi ad honorem imperii nobis valent exibere, de imperiali dementia donamus ipsis et in rectum feudum eis et om nibus eorum heredibus in perpetuum concedimus et confirmamus totam terram, que fuit quondam contis Gualfredi de Valle, quam ab imperio ténebat, et de terra eadem ipsos legittime investimus, ut eas de manu nostra teneant, secundum quod a nobis terras suas ceteri tenent nobiles et ipsorum pares in comitatu Senensi constitüti; videlicet Castrum Torrite cum mancipiis utriusque sexus, cum omnibus rebus, iustitiis quoque et rationibus ad ipsum pertinentibus, similiter castrum Ripe, Castrum Fratte, Castrum Bettulle et omnia alia castra seu etiam villas, que vel quas ipse comes Gualfredus et pater eins habuerunt et tenuerunt quondam, et cum hominibus masculini sexus et feminini, cum montibus et planitiebus, cum vineis, agris cultis et incultis, cum molendinis, piscationibus, venationibus, aquis aquarumque decursibus, silvis, pascuis, pratis, arboribus fructiferis et non fructiferis, et cum universis usanziis, iustitiis sive rationibus atque obsequiis nobis et imperio de hiis terris pertinentibus; sal vis duobus, fodro "silicet et ostalitio, que obsequia iamdicti nobiles de terris ipsis, sicut hactenus consuetum fuit, imperio et nobis sive nuntio nostro, quern in Tuscia constituerimus, integraliter faceré tenebuntur. Statuentes itaque et imperiali sanci- mus edicto, ut nullus archiepiscopus, episcopus, nullus dux, marchio, comes, vicecomes et capitaneus, nulla civitas, nullum comune vel potestas, nulli cónsules, nulla denique persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, ausa sit supra memoratos fidèles nostras in bonis comitis Gualfredi olim bone memorie molestare, gravare seu dampnum aliquod eis irrogare, vel de terris ipsis aliquo usquam tempore ipsos devestire. Quod qui faceré at- temptaverit, in vindictam transgressionis sue auri purissimi libras centum componat, qua- rum medietas camere nostre inferatur, reliqua iniuriam passis persolvatur. Hanc vero supradictam donationem et feudi concessionem, quam facimus vobis Gualcarino, Ubertino et Gualfredo fratribus Spatacorte, et Fortibrazio et Thebaldo et »Spatalonge nepotibus Ugonis, ita demum earn volumus tenere et vobis valere, si usque ad quinqué anuos próxi mos restituerais et redditeritis integre quicquid Spatacorta et Ugo dederunt aut solverunt pro supradicto potere vel daturi sunt et pro concessione feudi acquirendi, et insuper omne costamentum et omhes expensas factas vel faciendas occasione supradicti poteris et con- cessionis ab eis, sicut quilibet eorum suo sacramento mostravenmt, non exacta alia pro- batione; alioquin ab inde in antea omnia ista et totum potere quondam comitis Gualfredi et patrie eius ex nostra auctoritate ad Spatamcortam et Ugonem pro equaH portione ipso iure deveniant Ut autem hec omnia firma in evum et illesa pennaneant et diligenter ab universis custodiantur, banc divalem paginam ex inde conscribi iussiinus et nostri sigilli caractère communiri.
Huius rei testes sunt: Henricus Mantuanus episcopus, curie nostre vicarius, GuaJ
NACHTR. - OTTO IV. 1210 AUO. 28. 771
fiedus Clusinus episcopus, comes Fredericus de Lyn[in]gen, comes Gerardus de Diez, comes Fridericus de Saraponte, comes Adolfus de Scavinbergh, coines Henricus de Zuirin, comes Hermannus de Arcisberg, Bernhardns de Torstat, Tancredus et Reynbotus comites de Sartiano, Guido de Monasterio, Giiido Caczaconte et Everehardus de Lutra, Cuno de Minczemberg, Walterius pincema de Schifen, Beringerius frater eius, Albertus Strucio, Iohannes de Pado, Ruffinus de Porta, iudices ourie, et alii quam plures.
Ego Curradus Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini Theodorici Coloniensis archiepiscopi et totius Italie arcicancellarii recognovi.
Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo decimo, in- dictione tertiadecima, regnante domino Ottone quarto Romanorum imperatore glorioso, anno regni eius xiii., imperii vero primo. Datum apud abbatiam sancti Salvatoris in Monte Amiato, per manum Walterii imperialis aule prothonotarii, v. kalendas septembris.
Banchi aus dem originaltranssumpte k. Karls IV d. d. 1355 apr. 30 im archire zu Siena.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1020, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/ae4f1aa1-b5b1-4627-8a35-6a5e8cec36c2/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success