Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 649, S. 554
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 649, S. 554
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 649, S. 554
Fridericus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Nobili viro Rambaldo de Collalto, comiti Tarvisii, fideli suo dilecto, graciam suamet omne bonum. Oculi presidentis in solio fidelium statum et merita debent prudenter advertere, illosque benignius prosequi gratiis et condignis houoribus promovere, quos nobilitas generis, sincera fides et experta constantfa comprobat, devotio titulat et virtutum studia approbata commendant, quoniam ex hoc tronus eius extollitur et gratiarum plenitudine et munificentie largitate fortius ad- augetur, ac subditorum devotio incalescit ferventius, et in eis vigor fidei et devotionis me- rito exaltatur. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod divus Fridericus Roma- norum imperator, volens personas iintecessorum tuorum specialibus munificentiis prevcnire, omnia bona sua que tunc temporis obtinebant, et que ipsi et successores eorum iuste pos- sent acquirere in futurum, de sua liberalitatis gratia confinnavit, ita etiam quod alicui civitati vel persone, nisi dictis antecessoribus et successoribus, collectas, fodera vel alia onera solvere minime tenerentur, quodque postmodum antecessores predicti, et tu heres ac successor eorum, castrum sancti Salvatoris cum villis Colfusci et Susigane et sancte Lucie, castrum Collalti cum villis Collalti, Falzedi, Sarnalgie, Barbisane etRefrontuIi cimi eorum regularibus, territoriis et pertinentiis, sitis in diocesi Cenetensi, iustis titulis habuerunt, acquisiverunt et ea tcnuerunt, et tu nunc tenes et possides pacifice et quiete: quare niaie- stati nostre humiliter supplicasti, ut predicta castra et villas cum eoruin regularibus, terri- toriis et pertinentiis confirmare et merum et mixtum imperium [et] iurisdictionem plenariam tibi et successoribus et heredibus tuis in eis concedere de speciali gratia dignaremus. Nos igitur nobilitatis tue intuentes prosapiam et alia multiplicia tuarum virtutum merita, nec- non dilectionem sinceram quam ad nos et Romanum imperium habere dignosceris, et ut nobis et eidem imperio fortius astringaris, volentes tibi nostre liberalitatis gratiam aperire, castra et villas predictas cum eorum regularibus, territoriis et pertinentiis, sicuti iuste possides et quiete, tibi auctoritate regia ad instar divi Heinrici Romanorum regis, prede- cessoris nostri, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, ac tibi tuisque heredibus et successoribus in nobile, gentile, rectum et legale feudum de nostra plenitudine potestatis", merum et mixtum imperium et iurisdictionem plenariam in eisdem ex certa scientia concedimus de gratia speciali, necnon volumus et districte precipiendo mandamus, quod eadem castra et ville nulle civitati vel singulari persone, nisi tibi et successoribus tuis
FRIEURICH (III). 1318 FEB. 20. 475
et heredibus, collectas, fodera vel queeunque alia onera solvere, vel respondere in aliquibus aliqualiter teneantur, iure Roniani imperii semper. salvo. Nulli ergo oiunino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, concessionis, gratie, voluntatis et mandati infringere veleiausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presuinpserit, preter gravem indignationem nostram quam incurret, mille marcas argenti componat, medietatem camere nostre et reliquam passis iniuriam applicandam.
Huius reitestes sunt: illustris Henricus Boemie et Polonie rex duxque Carintie, et venerabiles Conradus Frisingensis et Heinricus Gurcensis episcopi, necnon spcctabilis vir Ilenricus comes Goritie, et nobiles viri Hermannus comes de Heimburg, Meinhardus, Otto de Albertus fratres comites de Hortenburg, Ulricus comes [de] PhannberchFedericus de Strumbembs 2, Ulricus de Valle3, Otto dc Rivestam4, Conradus de Gicustam 5 et Orsolus de Sancto Vito, et plures alii.
In cuius rei testimonium presentes litteras scribi et maiestatis nostre sigillo iussimus coinmuniri. Datuni in Villaco, x. kal. martii, anno domini millesimo tricentesimo decimd oetavo, regni vero hostri anno quarto.
Nacli einer vou Clilumecky mitgetheilten abschrift. — Reg. Frid. nr. 347. — Vgl. oben nr. 641. — 1 Hs. Pktmibech. — 2 Slubenberg? — 3 Walsee? — 4 Reichenslein? — 5 (hi(enstein?
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 649, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/af88eafc-714b-4d41-869a-3cd6a609e772/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success