Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1001, S. 828
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1001, S. 828
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1001, S. 828
Famiiiares nostri dilecti. Sicut alias vobis per Petrum clericum nostrum signifieavi- mus, fuimus pridie in Kyrchberg apud dominum Rupertuni ducem Bavarie et Walramum comitem de Spanheim, tractantes nobiscum de concordia inter nos et Bavarum ordinanda. Et licet eandem concordiam ut ex gestu eorum perpendimus multum affectent, tarnen votis -eorundem nisi audiendo annuere nonvoluimus pro hac vice, ut medio tempore intentionem domini nostri pape circa exterminium dicti Bavari prout a nobis recessistis scire possemus. Quod competencius et commodius fieri posse non credimus quam per electionem nostri pri- mogeniti in Roinanorum regem, quia ex tunc potestati dicti Bavari decresceret per reces- sum a dicto Bavaro fidelium imperii, videntiuin se habere caput aliud et eciam causam recedendi ab ipso Bavaro, non obstante iuramento sibi prestito. Alias etenim si dominus papa et ecclesia ad hoc nobis suos favores et promotiones efficaciter non impenderent, cum nedum per dictum Bavarum et eius filios, quin ymo per Cracovie regem et plurimos Sar racenos eorumque adiutores hostiliter impugnemur, ut de rege Ungarie taceamus, soli semper, cumque nullum preterea de regno et terris nostris adiutorium habuerimus nec ha- bemus, commode resistere et dampna magna infèrre nostro adversario non possemus. Unde abhinc infra mensem ad tardius in Lutzelinburc intentionem dicti domini pape fina lem in quantum earn scire poteritis circa premissa fideliter rescribatisj ut per hoc in agendis cautius dirigamur. Nám ex tunc consiliarii nostri cum predictis duce et comité forte con venient iterato, et Bavarus se Frankenvort conferret, et nos eciairç fortasse appropinqua- bimur ad audiendum oblata. Sed penitus nullum fineni sumemus nos et marchio filins noster, nisi dominum nostrum papam priraitus alloquamur apud quem ambo vel alter nos trum esse intendimus circa nativitatem Christi instantem ad capiendum finem prout expedit in premissis. Scientes quod nullas cum Bavaro aut cum aliis inimicis nostris treugas ha- bemus, sed omnes in festo beati Martini proxirae expirarunt. Item in crastino saneti Andrée exequiis recolende memorie domini quondam W. coraitis Hollandie, consobrini noétri ka- rissimi, intendimus interesse, maxime ad impediendum ne Bavarus optineat partes illas. Porro non lateat vos, quod licet dominus Moguntinus suos nuncios super eius reconcilia- cione ad curiam destinavit et sue absolutioni intendat, hoc tarnen non fit ex devotione seu inclinatione quam habeat ad ecclesiam, sed inagis ex eo quia se per Bavarum vidit relic- tuin, et inimicis, videlicet dicto duce et marchione Missenensi, lantgravio Hassie'et de Spanheim et Nassowe comitibus, undique circumdatuin. Unde advertat dominus noster papa et ecclesia, ut idem Moguntinus quo ad suam reconciliationein ante nostrum vel dicti filii nostri ad eos adventum [responsum] habere non valeat quovis modo, quia de multis viva voce informare poterimus, de quibus scribere nobis non expedit pro hac vice.
Aus dem coneepte im coneeptbuche des Rudolf Losse im archive zu Darmstadt. — Gedr. im Iahrbuche für vaterländische Geschichte, Wien 1860, mit einem commentare Böhmers, wonach der brief zwischen пот. 12 und 30 in den Rheinlanden, vielleicht zu Coblenz geschrieben ist. — Reg. loh. nr. 902.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1001, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/b8742cbe-7975-4a21-8570-e83b14ee4436/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success