Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 860, S. 690
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 860, S. 690
Anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo primo, indictione nona", die martis, octavo kalendas octobris, infra castrnm Bermede. Ad honorein dei et sere- hissimi principis Henrici dei gratia Romanorum imperatoris et semper augusti iuraverunt dominus Bonifacius Montisferrati marchio et Guilielmus eius filius, unusquisque manu pro- pria ad sancta dei evangelia, quod bona fide custodient et salvabunt per totum eoram districtum personas et res omnium harum civitatum et districtuum earum, scilicet Cremone et Papie et Bergami et Cumis* et Laude. Et quod eis non ofFendent nec offendi facient, neque permittent in eorum districtu eis offendi. Et si ulla offensio hominibus predictarum civitatum vel de districtu earum facta fuerit in districtu ipsorum marchionum, ad mensem unum proximum, ex quo acciderit et ipsi hoc scierint et eis fuerit requisitum, eam bona fide illi vel illis, quibus evenerit, facient emendari, si inde potestatem habuerint, nisi re- manserit parabola illius vel eoram, quibus fuerit offensio facta, vel eius certi missi. Et quod facient bona fide rationem hominibus earundem civitatum et districtus earum per se vel per nuncium sive per nuncios ad hoc constitutos. Et si commune suprascriptarum civi- tatum guerrain habuerit, ipsi marchiones tunc in anno* temporis civitatibus exercitum pro- pria persona ipsius domini Bonifacii facient, expensis ipsorum marchionum, cum centuni niilitibus, morando quindecim diebus cum ipsis militibus, ex quo fuerint ad destinatas partes; et hoc citra Montes in Lombardiam. Et infra octo dies iter arripient et bona fide ibunt <aim suprascriptis militibus, ex quo eis a communi suprascriptarum civitatum vel a personis a suprascripto communi electis denunciatum fuerit, nisi propter eorum iustam absentiam remaneret; nec fraude vetabunt, quin eis denuncietur. Et si aliqua iam dicta- rum civitatum specialem guerrain habuerit, prefati marchiones adiuvabunt eam cum diinidia parte eius numeri militum, quo ipsa civitas eos iuvare debuerit secundum statutnm com- munis suprascriptarum civitatum vel eorum, qui ad hoc ordinandum ab ipso communi electi fuerint; et hoc facient secundum antedictum modum impositum communi ipsaruiu civitatum. Et nullam concordiam facient cum inimicis suprascriptarum civitatum vel ullius earum sine parabola communis prefatarnm civitatum vel eius, cuius fuerit guerra. Et quod bona fide operam dabunt et studebunt, quod hec societas accrescatur et gratiam et bonam voluntatem imperatoris habeat et in ea permaneat. Et si commune suprascriptaram civi- tatum vel ulla earum aliquid eis in credentia manifestaverit vel dixerit, quod pertineat ad factum ipsius cominunis vel ad faotum speciale alicuius earam, id [non] manifestabunt ad dainpnnm et dedecus earum vel alicuius earum, cuius factum fuerit, sed id privatum tene- bunt usqucad tempus, quo tenenduni fuerit privatum, vel quo patefactum fuepit a connnuni
REICHSSACHEN. 1191 SEPT. 24.
suprascriptaruni civitatum sive illius, cui factum pertinebit. Et si commune ipsaruin civi- tatum seu illi, qui ad hoc ab ipso com muni ordinati fuerint, aut aliqua earum ab eis con silium petierit, bona fide eis consilium dabunt de hoc, unde ab eis consilium petierint. Et ita iuraverunt, quod si huic concordie aliquid additum vel diminutum fuerit in concordia communis prefatarum civitatum seu eorum, qui ad hoc ab ipso coramuni electi fuerint, et suprascriptorum marchionum, de addito teneantur, sicut de predictis tenentur, et de dimi nuto sint absoluti. Et jta si ulla alia civitas vel locus sive persona ad hanc societatem pervenerit, teneantur eis ipsi marchiones de predictis omnibus attendendis, sicut communi predictarum civitatum vel alicui earum tenentur, secundum quod ipsi civitati vel loco seu persone, qui vel que ad ipsam societatem pervenerit, ordinatum fuerit per partem de da- tione militum a comuni harum civitatum vel ab eis, qui ad hoc per ipsum commune electi fuerint, et suprascriptis marchionibus. Et si Mediolanenses irent supra terram suprascrip torum marchionum, et prefate civitates adiuverint eos cum ea quantitate gentis bono ar bitrio, qua Mediolanenses supra eorum terram equitarent, post ea, quod ipse civitates ita eos a Mediolanensibus iuvabunt, ipsi marchiones cum militibus et peditibus sue terre ipsas civitates a Mediolanensibus iuvabunt. �?е�? omnia, ut supra determinantur, predicti mar chiones attendere debent et observare bona fide usque ad decern annos próximos, vel tan- tum plus, quantum commune predictarum civitatum et suprascripti marchiones fuerint in concordia, nisi quantum remanserit parabola suprascriptarum civitatum. Salva tarnen in omnibus fidelitate domini imperatoris et aliorum dominorum suorum, et salvo sacramento Papie et Vercellarum et Albe. Et tali modo iuraverunt ipsi marchiones, quod si hee civi tates, scilicet Cumis et Laude, usque ad annum novum proximum vel ad octavam ad hanc societatem pervenerint, teneantur eis ipsi marchiones, ut supra dlcitur; alioquin teneantur tantum Crémone, Papie et Bergamo, et non Cumis et Laude. Et hoc inter eos stetit, quod marchiones tantos milites de sua terra bona fide sine fraude debent [faceré] iurare de hac concordia firma tenenda, quanti eis iuraveriut credenderii Crémone. Preterea ex parte marchionum Ferrarius de Valencia, Capitaneus de Valencia, Iaçopus de Mugarono, Otto de Caneli, Ebus de Curticella, Aricius de Clavasio, unusquisque eorum iuravit ibidem manu sua propria ad sancta dei evangelia hanc concordiam bona fide a se firmam tenere, et fortiam et consilium tenendi earn firmam suprascriptis marchionibus dare.
Sacramentum faciendum a communi suprascriptarum civitatum ipsis marchionibus tale est: scilicet quod salvare et custodire debent per totum districtum suprascriptarum civitatum personas et res predictorum marchionum et hoininum de terra eorum, nec eos offendere debent, nec offendi faceré, nec eis offendi permitiere. Quod si ipsis marchionibus vel alicui eorum seu ulli de sua terra offensio facta fuerit in districtu alicuius predictarum civitatum, ad mensem unum proximum, ex quo aceiderit et ipsi hoc scierint et eis fuerit requisitum, bona fide earn emendari faceré debent illi vel illis, quibus offensio evenerit, si inde potestatem habuerint, nisi remanserit parabola illius vel sui certi missi, cui offensio evenerit. Et bona fide ipsis marchionibus et hominibus de districtu eorum rationem faceré debent per se vel per nuncios ad hoc constituios'. Et si marcliiones ipsi guerram habuerint, suprascripte civitates citra Montes in Lombardiam expensis ipsarum civitatum eis exer- citum faceré debent cum ducentis militibus inorantibus quindecim diebus, ex quo fuerint ad destinâtes partes, et infra octo dies iter arripere debent et bona fide ire cum suprascriptis militibus, ex quo fuerit eis a suprascriptis marchionibus vel eorum certo niisso denuncia- tum, nec fraude vetare debent, quin eis denuntietur; ita quod consul vel potestas cuiusque civitatis, vel certus nuncius potestatis, sive unus ex consulibus iustitie cuiusque civitatis
39*
612 REICHSSACHEN. 1191 SEPT. 24.
ire debet curn sua militia. Et nullam concordiam facere debent cum inimicis ipsorum mar- chionum sine eorum parabola. Et bona fide studere debent et operam dare accrescendi hanc societatem, et quod ipsi marchiones gratiain et bonam voluntatem imperatoris ha- beant et in ea permaneant. Et si ipsi marchiones aliquid eis ad credentiam manifestaverint vel dixerint per eos vel per eorum certum nuncium, id manifestare non debent ad damp- num vel dedecus marchionum, sed illud privatum tenere debent, quo ad usque tenendum fuerit privatum, et ab. ipsis marchionibus non fuerit patefactum. Et si consilium ab eis postulaverint, bona fide consilium eis dare debent de hoc, unde ab eis consilium petierint. Et ita quod si huic concordie aliquid additum vel diminutum fuerit voluntate suprascrip- torum marchionum et communis predictarum civitatum, de addito teneantur, et de dimi- nuto sint absolute. Et si Mediolanenses supra terram marchionis equitarent, ipse civitates mittere debent in auxilium marchionum tantam gentem, quantam bona fide arbitrabitnr esse illam Mediolanensium. Et hec orania iurare debent consules sive potestas et credentia cuiuslibet suprascriptarum civitatum, ita quod quisque consulatus sive potestas teneatur omni anno facere hoc ita iurare sequentes consules sive potestatein et credenderios novos; et sic usque ad decein annos vel tantum plus, quantum fuerint de hoc cum marchionibus in concordia. De suprascriptis vero ducentis militibus queque ipsarum civitatum dare debet partein sibi destinatam a communi ipsarum civitatum vel ab eis, qui ad hoc ab ipso com- muni electi fuerint. Et hoc ita attendere debent usque ad decem annos proximos vel tan- tum plus, quantum fuerint in concordia cum suprascriptis marchionibus, nisi quantum remanserit parabola ipsorum marchionum. Salva tamen in omnibus fidelitate imperatoris, et salvis sacramentis ipsarum civitatum vicissim inter se factis, et factis Parme et Cuniis. Et hec omnia attendere iuraverunt hii: scilicet dominus Albertus de Sumrao potestas Papie nomine communis Papie, et Ghyselbertus de Monticello consul Bergami, et Albertus de Rivola credenderius eius nomine comrauriis Bergami, atque Petracius Manara et Pisina iudex credenderii Cremone nomine communis Cremone.
Suprascripti marchiones et potestas et consul et credenderii hanc cartam fieri roga- verunt
Interfuerunt Guido de Putheo et Gayferius Butigella, Otto de Aurello, Guido de Sancto Nazario, Rainerius eius frater, Guido eorum nepos, Ubertus de Olevario, Iacobus Buccafollis, Opizo Braga, Iacobus Ysenbardus, Loderengus eius filius, comes Guilielraus de Cavaliate et quamplures alii testes.
Ego Bonus Iohannes sacri palatii notarius his omnibus aflui et rogatu suprascripto- rum iurantium hanc inde cartulam scripsi.
Cereda aus dem archive zu Cremona, C. Montisferrati, E. 30. — Vgl. das zu Mailand 1191 dec. 7 zwischen Pavia, Como, Lodi nnd Bergamo abgeschlossene biindniss, dessen anfange demnach weiter zuruckreichen, und die beurkundung des zu Wirzburg 1192 iuni 9 erfolgten zutrittes des kaisers zu diesem bundnisse; beide aus demselben archive bei Toeche Kaiser Heinrich VI. 614. 016. — Dass am 24. sept. abweichend von dem sonstigen brauche in Oberitalien noch ind. 9 geziihlt wurde, wiirde fiir ein versehen zn halten sein, wenn nicht auch in der urk. von 1191 dec. 7 sich noch ind. 9 f&nde; die indiction diirfte danach doch zuweilen erst mit der iahreszahl gewechselt sein.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 860, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/be259636-9629-4e41-89c3-cb52903079ef/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success