Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 418, S. 420
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 418, S. 420
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 418, S. 420
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Omnibus in perpetuum. Re- galis eminencie interesse decernimus inveterata renovare, dissipata ad honorem et utilita- tem imperii recolligere, distracta queque restaurare atque ad eorum relevationem regie eminencie robur et benivolenciam omnimodis adhibere. Considerantes itaque dampna atque lesiones, que et quas hactenus sustinuit imperium ex dispersione ville nostre in Phullen- dorf, ex innata quoque nobis munificentia conpassi laboribus et erumpnis, quas incole ipsius per ignis incendium sunt perpessi, et nolentes quod ipsi de cetero ab aliquibus malefacto- ribus conculcentur et dainpna seu incoinnioda patiantur, sicut hactenus sunt perpessi, locum ipsum ad instar incliti quondam Friderici secundi Romanoruin regis predecessoris nostri in perpetuam instituimus libertateni, in fundo eiusdem loci civitatem de eetero esse volentes,
RUDOLF I. 1282 MAI 15. 341
omnia iura omnesque iustas et honestas consuetudines secundum institutiones et libertates alianim civitatum nostrarum eidem civitati in Phullendorf liberaliter impendentes, atque presentís scripti nostri patrocinio perpetuo confirmantes. Volumus etiara quod omnes per sone, que usque ad hec témpora in loco predicto commorate sunt, cuiuscunque sint condi- cionis, in iure et honore nunc a nostra largitate recepto de cetera d.ebeant permanere. Inhibentes omnino ne servus alicuius sive censualis vel cuiuscunque sint conditionis, mini- sterialium tontummodo nostrorum*, in civitatem ipsam ad ius huiusmodi admittatur, nisi de domini sui volúntate. Superaddimus etiam, ne aliquis in ipsa civitate pro civi habeatur vel ius civis habeat, nisi faciat ibidem residenciam. Regio etiain edicto sanximus, quod quicunque in dicto loco civis esse voluerit, et iure atque honore ipsius civitatis gaudere, omnia civitatis faciat servitia, exceptis clericis ad divinum cultum ibidem destinatis. Cete- rum decrevimus et perpetuo volumus ab eiusdem civitatis nostra civibus observari, quod si quis civium unam vel plures habuerit areas nudas, scilicet non superedificatas, nec eas a proximo festo beati Michahelis infra spacium unius anni superedificaverit, area ilia vel si plures fuerint ad nostrum devolvantur dominium, dummodo paupertas non interveniat vel eiusdem aree ad concivem suum secundmn institute civitatis iuste venditio. Si etíam de novo aqueductus ad facienda molendina ibidem capiantur, volumus et stetuimus, ut mo- lendina ilia ad municionem cédant civitatis ad nostram voluntetem. Preterea stetuimus quod ipsi cives super actione reali vel personali extra civitatem trahi non debeant, sed in ipsa civitate ab ipsis actoribus coram ministro et consulibus conveniri. Qui si forte in ex- hibitione iustitiae fuerint defecturi, extunc ipsi actores poterunt cives eosdem extra civi tatem legitime convenire. Dicti quoque cives actiones suas quas contra forinsecos habuerint, coram ipsorum forinsecorum iudicibus persequentur.
Testes sunt: venerabilis B. Babenbergensis episcopus; illustris L. comes palatinus Reni dux Bavarie, Otto iunior marchio de Brandenburg, principes nostri; nobiles viriFri- dericus burgravius de Nurenberg, EbeFhardus de Catzenellenbogen, H. de Fürstenberg, Mangoldus de Nellenburg, Hugo de Monteforti, comités; Conradus et H. fratres pincerne de Winterstetten, Eberliardus dapifer de Walpurg, Ul. et Margardus fratres de Schellen berg et alii quamplures.
In cuius testimonium presens scriptum maiestatis nostra sigillo iussimus communiri. Datum Ulme, idusmaii, indictione x., anno domini m.cc.Ixxxii., regni vero nostri anno nono.
Hago aus nicht naher bezeichneter quelle. — Reg. Rud. nr. 669.
437. Rudolf I verfügt dase die leute des hl. Petrus zu Wimpfen im Thal nicht mehr dienste leisten sollen, als sie unter seinen Vorgängern geleistet. Schwä bisch Ball 1282 iuni 5. Rudolfus dei gracia Romanoriun rex semper augustus. Universis sacri imperii Ro mani fidelibus, presentes lit teras inspecturis, graciam suani et omne bonum. Tante favore sacrosanctam ecclesiam'am plexamur, quod earn non solum in se, verum eciam in suis hominibus semper volumus favorabiliter con||fovere, nam ex eo nobis provenit laus ter- restris, et eterna premia consequemur. Ilinc est, quod nos hominibus sancto Petra atti- nentibus in valle Wimpinensi hanc graciam duximus faciendam, quod ipsi deinceps ultra servicia debita et consueta, que temporibiis imperatorum et regum predecessorum nostro rum consueverant exhibera, non debeant ab aliquo perturbari. Quod qui fecerit, gravem nostra maiestatis oflfensam se noverit incursurum. ' in cuius rei testimonium presens scrip tum majcstatis nostra sigillo feeimus comriiuniri,
342 RUDOLF I. 1282 lüNI 5.
Datum Hallis, non. iunii, ind. x., anno doniini m.cc.lxxxii., regni vero nostri anno ix. Aus dem orig. zu Darmstadt. — Beg. Rud. nr. 675. •'• .
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 418, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/c052b980-23a7-4895-b2db-6ba5667ee56e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success