Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 8, S. 84
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 8, S. 84
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 8, S. 84
C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia impe- rator augustus. Si sanctis et venerabilibus locis ea quae ab antecessoribus]!nostris collata sunt corroborare studuerimus, et de his qug nostri iuris sunt concedere satagimus, aeterng vitg emolumentum adipisci ac presentis || status soliditatem propensius augmentari non titubamus. Id circo omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostronunque prgsentium ac futurorum industria noverit, || abbatem et monachos in coenobio domni et salvatoris nostri Iesu Christi militantes in monte Amiate nobis lacrimabiliter protulisse, quod famis ac nuditatis indigentia ibidem deo servire non possent, eo quod cortes et cellg qug a preces- soribus ad sumptum eorura conlate sunt, a pravis fuissent distractg hominibus. Nos qui- dem pro dei amore animarumque nostrarum remedio, quoniam idem coenobium in nostram devenerat potestatem ac proprietatem, res et predia qug a nostris precessoribus collata sunt et confirinata ac corroborata, confirmare et corroborare studuimus, et de nostris* iuris proprietate in monachorum sumptum cortes et cellas contulinms, quatinus sedulo orationes pro nobis coniugeque nostra Adelheida filioque nostro rege Ottone ibidem ad dominum dirigantur. Igitur cortes et cellas, masaricia et sortes, familiamque utriusque sexus qug actenus tenuerunt, omniaque precepta ab antecessoribus nostris conlata omniaque iustru- inenta confirmamus pleniterque corroboramus. Et quoniam prefatum coenobium in nostram devenit potestatem et proprietatem, et qug a pravis ablata sunt hominibus et alia quibus indigentiam explere valeant in usum fratrum per hoc nostrum preceptum concedimus donamus atque largimus, videlicet cellain Benedicti, cortera de Palea, cellam sancti Ste
OTTO I. 962 FEB. 21. 7
phani in Monticlo, et cellam sanctae Marig in Lamulas cuin suis pertinentiis, cortem de Mustia et corticellain de Titinano, et in Cerri angariales et curticellam in Fereniano, nec non et cellam Salvatoris in Vibugnano1 et corticellam de Cuniclo cum ipso caiolo de Por- tiano, et cellam sancti Stephani in Terquino, seu etiam cellam sancti Severi super lacuiii cum ipsa corticella de Bisentio, cellam etiam sancti Miniati, nec* et cellam sancti Petri in Garmarita, et cellam sanctg Mariae de Valeriano cum ipsis rebus de Corticeone cum omni- bus adiacentiis et pertinentiis earum, atque cortem sanctg Marig ad Offena et corticellain sancti Simeonis et sanctum Petrum* in Cervaria cum omnibus rebus et familiis ad eas in integnun pertinentibus vel respicientibus. Denique etiam concedimus ad predictuin coeno- bium omnia decima frea* et iudiciaria et omnem conipositionem et exibitionem publicam ex omnibus manentibus prgdicti monasterii ob remedium animarum nostramm in usum peregrinorum ad portam monasterii clamantium. Precepimus etiam et statuimus ut dein- ceps in futurum haec nostra confirmatio atque donatio a posteris nostris inconvulsa maneat et inlibata, et ut nullus dux, marchio, comes aut ulla regni nostri magna parvaque persoria in domos vel res predicti coenobii violentiam inferat, aut famulos flagellare vel angariare prgsumat, neque de predictis rebus ullam minorationem facere satagat, sed liceat abbatem sanctamque congregationem predictas cortes et cellas ciun eorum integritatibus tenere, omnium inquietudine remota. Si quis hoc nostrum preceptum violare temptaverit,* se compositurum auri optimi libras centum, lnedietatem kamerg nostrg et medietatem sanctg congregacioni prgdicti coenobii. Quod ut verius credatur ct diligentius observetur manibus propriis corroborantes anuli nostri inpressione subter iussimus insignire.
Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris. (M.) (R.) (S.)
Liutulfus cancellarius ad vicem Brunonis archicappellani recognovi et subscripsi. Data viiii. kal. mar., anno donrinicae incarnationis dcccc.lxii., indictione v., anno regni serenissimi regis* Ottonis xxvii., imperii primo. Actum Rigiano. In Christi nomine feli- citer. Amen.
Aus dem orig. zu Florenz. Das siegel ist wohlerhalten, sehr flach, der kaiser nach rorn sehend, •mit: Otto imperator augustus. — Gedr. De Angeli Delle orig. del dominio tedesco in Italia 238. — Stumpf nr. 302. — 1 Das wort steht mit anderer dinte, aber echt, auf einer rasur.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/cb8e4bab-17c2-43d9-b5ec-df261e656422/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success