Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 85, S. 160
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 85, S. 160
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 85, S. 160
CONRAD m. 1146 (IAN.) 3. 8.3
Conradus divina favente clementia Romanorum rex secundus. Instinctu et aspira- tione miseratoris dei propositis nobis caritativarum largitionum exemplis illustrium virorum Clodovei regis Franciae etLotharii Romanorum regis, Henrici quoque regis nec nonOtho- nis imperatoris augusti, interventu quoque et peticione amate coniugis nostre Gertrudis regine, ad honorem ecclesiarum dei et sustentationem pauperum Christi, ea que a memo- ratis christianissimis principibus rationabili munificentia monasterio Crispiniensi nomine et honore sancti Pejri apostolorum principis atque beati Landelini confessoris venerabilis, in eodem monasterio corpore quiescentis, in pago Hainnoensi quod Harminiacum vocant, que in comitatu Thessandrico in villa queEmpla vocatur, nec non in villis Honenvil, Ciplicico*, Estron, Gellimaco condonata et firmissimis et antiquis auctoritatibus confirmata sunt, corde bono et anirao volenti collandamus et confirmamtis. Ceterum quia ad infringenda reverenda maiorum statuta et ecclesiaruin imbellium turbandam pacem secularium semper erecta est et viget astutia, ad precidendas mali ingenii occasiones et rapaces manus reprimendas do- naria supradicta ea libertate, sicut hactenus constiterunt et sacre auctoritatis antiquissima firmitate inconvulsa pennanserunt, edicti nostri munimento constare et permanere decer- himus. Ea propter iustiun est [et] nobis^.necessarium [videtiu-] et predicte ecclesie Crispi- niensis deservitoribus utile, non tam ipsas donationes nominare, quam numerum mansorum instar veteram privilegiorum magnorum et munificonun prefatorum regum ponere et iura distihguere. In villa itaque Harihiniaco sita super fluvimn Truilam habentur viginti mansi simul cum curte una et hospitibus et molendinis duobus, ubi de tribus2 culturis proprii al- lodii sui ab antiquo iure omni calumpnia. sive3 contradictione [remota] prefati servi dei decimas accipiunt; in comitatu vero Thessandrico habent villain Emplam nomine super fluvium Verchena dictum, habentem ecclesiam cum triginta mansis snb omni integritate earum videlicet rerum que ad se pertinent, cum servis et mancipiis omne •servitium deben- tibus, cum terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et pisca- tionibas, veluti in prisca auctoritate continetur; in villa etiam Cipliaco nuncupata ecclesiam cum triginta mansis et totam decimam de culturis; in villa etiam que Estrom dicitur de- cem mansos, nec non in villa Gelliniaco dicta sex mansos predicti fratres habent a pre- nominate imperatore Othone augusto eis contraditos, que omnia ad usus monachorum deo et sanctis in prefata ecclesia famulantium in perpetuum permaneant. Adicimus quoque ut, sicut ex sententia principum coram nobis iudicatum est, nullus villicationem in possessio- nibus ad eandem ecclesiam pertinentibus hereditario iure teneat vel repetat, sed abbas qui tnnc temporis fuerit idoneum et fidelem villicum de familia ecclesie constituat et deponat. Si quls deinceps de fainilia monasterii abbati suo rebellis inventus fuerit, ex iudicio et dis- trictione parium suorum ad satisfactionem abbatis cogatur. Sane servos cuiuscunque civi- tatis, castri sive aJterius loci incole fuerint, nulla lege impediente suae ecclesiae lege astrictos abbati sicut domino suo per omnia servituros provida iudicii ratione asserimus. Statuimus siquidem in omni possessione prefati monasterii, videlicet in terris, pratis, silvis, aquis, villis sicut in antiquis privilegiis invenitur, nullum advocatum preter abbatem haberi. Eius- dem itaque monasterii libertatem a Balduino Hainnoensi comite et eius matre Richelde nomine concessaiu et Romanorum pontificum privilegiis. roboratam, uos quoque concedimus
84 CONRAD m. 1146 (TAN.) 3.
et confirmamus, statuentes et obnixe precipientes, ut nullus successorum nostroruin regum et imperatorum seu quelibet potestas ducum, marchionum .occasione marchie, vel comitum aliqna oppressione vel exactione hanc nostram confirmationem pro amore dei et reverentia eiusdem loci renovatam atque roboratam infringere vel violare attemptet. Si quis vero quod absit, huic nostre pagine contraire presumpserit, centum librarum auri puri compo- sitione multetur, quarum medietas fisco nostro proveniat, altera medietate lese ecclesie damnum restauretur. Ut autem hec omnia perhenniter rata persistant, hanc cartulam si- gilli nostri impressione insigniri precipimus, et idoneos testes subter notari fecimus.
Arnoldus Coloniensis archiepiscopus, Henricus Leodiensis, AhseImus'Havelbergensis, Nicolaus Cameracensis. episcopi, Herimannus comes palatinus, Ludovicus comes Lossen- sis 4, Otho comes de Rineck, Herimannus de Kuc comes.
Signum domini Conradi Romanorum regis secundi.
EgoArnoldus cancellarius vice Henrici Moguntini archiepiscopi et archicanCellarii recognovi.
Actum iii. nonas aprilis*, anno dominice incarnationis m.c.xrvi., indictione viiii., regnante Conrado Romanorum rege secundo, anno regni eius viii. Data Aquisgrani in palatio regis. In Christo feliciter. Amen.
Nach dem dmcke: Nieuwe Werken van de Maatscliappy der nederlansche Letterkunde te Leiden (Dordrecht 1838) 5, 182 nach beglaubigter abschr. aus dem archive der abtei. Der angegebene tag kann nach dem itinerar nicht richtig sein; die zeugen lassen keinen zweifel, dass die urk. auf dem hoftage zu Achen um den beginn des iahres gegeben ist; es wird iamtarii statt qprilis zu lesen sein. — Vgl. die bemerkung zu nr. 87. — 1 Dr. vobis. — 1 Dr. uribus. — 1 Dr. sine. — * Dr. Lausis.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 85, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/cf0eacf0-1fa3-4a3f-b57f-de64836597f5/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success