Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 435, S. 432
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 435, S. 432
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 435, S. 432
Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri imperii Ro- mani fidelibus, presentes literas inspecturis, graciam suam et omne bonum. Ad universi- tatis vestre noticiam volumus pervenire, quod nos castrum et opidum in Odernheim, que i a strenuo viro Wernhero de Bolandia imperialis aule dapifero et a nobili matrona Lucardi
de Bolandia et eorum Jjberis comparavimus, et nobiles castrenses milites, filios militum et alios homines in eis habitantes, libertamus presentibu9 et dotamus omnibus libertatibus, graciis, iuribus et consuetudinibus, quibus opidum nostriun in Oppenheim, milites et filli militum et cives ibidem libertati sunt a nobis nostrisque predecessoribus vel dotati. Et quia ipsum opidum est forensibus negociis oportunum, quia eciam ex eo quod commercia et negociaciones in diversis locis a diversis exercentur, hominibus fructuosus effeetus con- suevit in illis exercitantibus provenire, eo quod defectum unius partis vel loci ex alicuius rel carencia incidentein alterius loci vel partis suppleat habundantia tam habunde, quod exclusis defectibus utrobique et hic et illic rerum et mercimoniarum profectibus hominum copia proveniat copiosa, in predicto oppido de Odernheim forum septimanale die martis frequentandum et exercendum regalis edicit serenitas, ipsum forum et homines ipsum fre- quentantes talis gratie privilegio gaudere volentes, quod in ipsius fori die vel loco nullus hominum pro aliqua causa vel culpa antiqua, nisi forte codefn die factum novum emerserit, quod debite corrigendum decernimus, possit vel debeat aliqualiter conveniri vel quomodo- libet molestari. Homines eiusdem loci ut ad muniendum Iocum libentius et ferventius ela- borent, liberos et immunes ab omni precaria et servitio ad sex annos continuos presentibus dimittentes. Insuper molendinum dictum Fronmule et pistrina in Odernheim in omni iure et consuetudine teneri volumus et servari, prout sunt ad nos et imperium devoluta, et sicut eciam fuerant teiuporibus retroactis. In quorum testimonium presentes litteras conscribi et maiestatis nostre sigilli munimine mandamus roborari.
Datum in castris ante Luterburch, xvi. kal. maii, indictione xiiiii, anno domini mille- simo cc.lxrx. sexto, regni vero nostri anno tercio decimo.
Aus dem copialbuche der burg Oppenheim zu Carlsruhe. — Reg. Rud. nr. 1216.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 435, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/d3f016d2-bbbe-4c54-a99e-42ca9abfebda/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success