Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 235, S. 300
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 235, S. 300
Octo quartus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Rationis recta series desiderat, ut subiectorum et rectorum fidelium imperii iura dextro sydere guberne- mus, et cum bene acta inter alios magnitudinis nostrae clementiae teneamur comprobare, multo fortius quae inter nos et alios iure facta noscuntur comprobare tenemur. Ea propter universis imperii nostri fidelibus notum esse volumns, quod nos sententiam quandam latam ex mandato divae memoriae Frederici imperatoris praedecessoris nostri a Gerardo Raven- natensi archiepiscopo fideli imperii inter Bertholdum de Gonisbergh tunc tocius Italiae
OTTO IV. 1210 APR. 12. 223
legatum vice- imperii et pro imperio ex una parte, et Henricum Corneliensem episcopum pro ecclesia Corneliensi nunc dicta Imolensi ex alia, ex certa scientia confirmamus et eam perpetuis temporibus valituram decernimus. Statuentes igitur praecipimus, quod nullus princeps, nullus dux, nullus comes, nullus noster missus, nulla civitas, nullum commune, nulla. potestas, nulla magna vel parva persona ecclesiastica vel secularis contra. dictam sententiam et hanc nostrae maiestatis confinnationein ausu temerario venire praesumat. Quod qui facere praesumpserk indignationem nostram et laesae maiestatis periculum se noverit incursurum. Ad cuius rei perpetuam firmitatem praesentem paginam inde conscribi et maiestatis nostrae sigillo iussimus insigniri.
Datum Parmae, millesimo ducentesimo decimo, indictione decimatertia, die duodecima intrante mense aprilis, iinperante gloriosissimo Octone quarto Romanorum imperatore et semper augusto, anno regni eius duodecimo, imperii yero primo.
Nach dem drucke: Manzonius Episcoporum Corneliensium sive Imolensium historia (Faventiae 1719} s. 153 aus einem copialbuche des bischiiflichen archivsi — Reg. Ott. nr. 118. — Der besti- tigte spruch ebenda &'. 116, auch Ughelli It. sacra 2, 630. Fantuzzi Mon. Ravenn. 6, 54.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 235, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/ddb64630-9c2c-4eb3-a342-02f771cc27ba/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success