Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 65, S. 143
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 65, S. 143
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 65, S. 143
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Henricus tertius Romanorum divina fa- vente clementia imperator augustus. Si sacris [et venerabilibus locis comoda libenter in- pertinius, et congrue more sequimur predecessorum, et id nobis ad aeternae salutis premium proficere credimus.] Quapropter omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorunique, presentium scilicet et futurorum, comperiat industria, dominum Clementem apostolicum et Valbrunonem Veronensem episcopum dilectissimum cancellarium nostrum et Arponem ve- nerabilem episcopum sanctae Feltrensis ecclesiae aliosque fideles nostros nostram humiliter exorasse clementiam, quatenus pro dei omnipotentis amore et remedio animae nostrae omnia praecepta quae ab antecessoribus nostris, seu universa instrumenta cartarum que a fidelibus viris sanctae Pataviensi ecclesiae nuper collata sunt nostra auctoritate compro- bare digneinur. Quorum precibus tam pro dei amore, quam pro eiusdem ecclesiae venera- tione Hbenter assensum praebentes, omnia quae per praecepta aliorum regum vel impera- torura, nec non per cartarum instrumenta eidem ecclesiae dudum a fidelibus viris oblata sunt, per hanc nostram auctoritatem praefactae sanctae Pataviensi ecclesiae confirmamus. Nec non et statuimus, ut canonici eiusdem ecclesiae servientes nunc et sequaces illorum Hberam habeant cum consensu episcopi qui pro tempore fuerit, potestatem de omnibus quae illis iuste et legaliter pertinere visa sunt aut visa fuerint inter se, ut consuetudo fuit, dividendi omnimn potestatum contradictione remota. Videlicet de decinris civitatis per omnia cum titulis atque cum villis suis ad eandem civitatem pertinentibus. In primis villa fquae dicitur Limena et villa quae dicitur Arzere de Auticherio et Turre et Noenta et villa quae dicitur Bergani et Roncalia et Roncoliuteri et villa quae dicitur Casale et altera quae dicitur PubKciano et villa quae nominatur Albignasega et Maserata et Runcone et Burni- gana et Tencarola et Sermedaula et alteras ad eamdem civitatem pertinentes.] Et quae- eumque ecclesia habere videtur in Roncalia et quatuor rivalia mercata. Nec non et tertiam portionem ripatici ripe et tolloneum eiusdein civitatis seu de cunctis illis legaliter pertinen- tibus et evenientibus omnium hominum inquietudine remota. Concedimus etiam [eidem ecclesiae, ut nullus dux, marchio vel episcopus, comes, vicecomes, sculdassio, gastaldo, decanus vel quislibet publicae partis minister in rebus et possessionibus praelibatae eccle- siae tam infra civitate quamque extra aliquam audeat inferre molestiam. Nullus etiam hominibus ressidentibus in possessionibus beatae. Mariae virginis et sanctae Iustinae ali- quam inferat calumniam aut ab eis aliquas exibitiones vel iniustas redibitiones exigere presumat. Nemo etiam eos distringere aut pignorare presuinat aut per aliena placita ven- tilare audeat, nisi in presentia episcopi, qui pro tempore ipsi ecclesiae praefuerit Nulla denique magna parvaque publicae actionis persona eos ostaticuin facere compellat, aut iain dictam ecclesiain vel suos homines toloneuni, ripaticuni, aquaticum vel aliquid quod publice
66 HEINRICH IV. (1095 MAI.)
parti pertinere debet aliqua occasione compellat. Regali etiam censura sancimus, ut nulla publica persona de mercatis vol castellis super quascumque res et possessiones iam dictae Patavensis ecclesiae quae constructa esse videutur aut in antea construentur, toloneum aut aliquam functionem publicam exigat. Sed liceat eandera ecclesiam cuín omnibus suis pertinentiis et castellis atque massariciis, mercatis ac reliquis possessionibus suis mobilibus et immobilibus ac familiis suis utriusque sexus libellariis vel cartulatis seu commendatitiis nec non ad eandem ecclesiam confugentibus sive cum omnibus ad se pertinentibus securo ac pacifico ordine permanere per hoc nostrae concessionis et confirmationis preceptum abs que calumpnia vel coutradictione cuiusquam. Contra quod nostrae donationis seu corro- borationis praeceptum si quis quomodocumque insurgere temptaverit, sciât se compositu- rum auri optimi libras centum, medietatem kamerae nostrae et medietatem praelibatae canonicae sanctae Patavensis ecclesiae. Quod ut venus credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria roborrantes de sigillo nostro subtus sigillari iussimus.] Signum f domini Henrici Romanorum imperatoris invictissimi.
Nach dem unvollständigen drucke: Dondi dall'Orologio Dissertazioni sopra l'istoria ecclesias- tica di Padova (Padova 1802) Diss. 4, s. 33 aus dem undatirten und anscheinend unbesiegelten originale im archive des domkapitels. Die zeile des kaiserlichen handzeichens ist von anderer hand. Ergänzt aus der ebenda diss. 2, s. 96 vollständig gedruckten Urkunde k. Heinrichs ГО von 1047 mai 11 (Beg. imp. nr. 1568. Stumpf nr. 2340), welche hier mutatis mutandis wörtlich wiederholt ist. Die ergänzung der urk- von 1095 wurde dem vollständigen abdrucke der von 1047 vorgezogen, weil diese bei Muratori Antlq. It. 1, 1001 zwar nicht vollständig, aber doch so weit gedruckt ist, dass sie sich nach dem hier gegebenen texte genügend ergänzen lässt. — Stumpf nr. 2992.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 65, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/e4c6a7d7-e034-4be4-85b9-341e7cd626af/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success